Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
390
Einzelbild herunterladen
 

3:10 T. LIVII [TT. C. 5-jg. A. C. ao3.]

tercurstt stabilem aciem fecit, absterruitque effusoinvehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos; deinde stare ac prope turbari novogenere pugnae; postremo, non pediti solum cedere,sed ne equitem quidem sustinere, peditis praesidioaudentem, lain signa quoque legionum appropin-quabant. Tum vero Masaesyli non modo primumimpetum, sed ne conspectum quidem signorum atquearmorum, tulerunt: tantum seu memoria priorumcladium, seu praesens terror valuit.

XII. Ibi Syphax, dum obequitat hostium turmis,si pudore, si periculo suo fugam sistere posset, equograviter icto, effusus opprimitur capitorque, et vivus,laetum ante omnes Masinissae praebiturus spectacu-lum, ad Laelium pertrahitur. Cirta caput regni Sy-phacis erat: eo se ingens hominum contulit vis. Cae-des in eo proelio minor, quam victoria, fuit, quiaequestri tantummodo proelio certatum fuerat. Nonplus quinque millia occisa, minus dimidium eius ho-minum captum est, impetu in castra facto, quo per-culsa rege amisso multitudo se contulerat. Masinis-sa, Sibi quidem, dicere, nihil esse in praesentia pul-chrius, quam victorem, recuperatum tanto post inter-vallo, patrium invisere regnum: sed tam secundis,quam adversis, rebus non dari spatium ad cessandum.Si se Laelius cum equitatu vincloque Syphace Cirtampraecedere sinat, trepida omnia incluse oppressurum:Laelium cum peditibus subsequi modicis itineribusposse. Asscntiente Laelio, praegressus Cirtam, evo-cari ad colloquium principes Cirtensium iubet. Sedapud ignaros regis casus, neque quae acta essentpromendo, nec minis, nec suadendo, ante valuit,quam rex vinctus in conspectum datus est. Tum adspectaculum tam foedum comploratio orta: et par-tini pavore moenia sunt deserta, partim repentinoconsensu gratiam apud victorem quaerentium pate-