380
T. LIVII [U. C. 5 iij. A. C. ao3.]
Aurum in Capitolio corvi non lacerasse tantum ro-stris crediti, sed etiam edisse. Mures Antii coronamauream arrosere. Circa Capuam omnem agrum locu-starum vis ingens, ita ut, unde advenissent, parumconstaret, complevit. Equuleus Reate cum quinquepedibus natus. Anagniae sparsi primum ignes in coe-lo, dcin fax ingens arsit. Frusinone arcus solem te-nui linea amplexus est; circulum deinde ipsum maiorsolis orbis extrinsecus inclusit. Arpini terra campe-stri agro in ingentem sinum consedit. Consulum alte-ri, primam hostiam immolanti, caput iocinoris defuit,Ea prodigia maioribus hostiis procurata: editi a col-legio pontificum dii, quibus sacrificaretur.
111. lis transactis, consules praetoresque in pro-vincias profecti. Omnibus tamen, velut eam sortitis,Africae cura erat; seu quia ibi summam rerum belli-que verti cernebant; seu ut Scipioni gratificarentur,in quem tum omnis versa civitas erat. Itaque nonex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Si-cilia quoque et Hispania vestimenta, frumentumque,et arma etiam ex Sicilia, et omne genus commeatuseo portabantur. Nec Scipio ullo tompore. hiemisbelli opera remiserat, quae multa simul undique eumcircumstabant. Uticam obsidebat: castra in con-spectu Hasdrubalis erant. Carthaginienses deduxe-rant naves: classem paratam instructamque ad com-meatus intercipiendos habebant. Inter haec ne Sy-phacis quidem reconciliandi curam cx animo mise-rat; si forte iam satias amoris in uxore cx multa co-pia cepisset. Ab Syphace magis pacis cum Cartha-giniensibus conditiones, ut Romani Africa, PoeniItalia excederent, quam, si bellaretur, spes ulla de-sciturum afferebatur. Haec per nuntios magis equi-dem acta crediderim, (et ita pars maior auctoressunt) quam ipsum Syphacem, ut Antias Valeriusprodit, in castra Ilomana ad colloquium venisse.