30G
T. LIVII [tl. C. 518. A. C. 2 o'i.]
dentia inter llomana et Punica arma exercitati ducis.Hcgulus cum tutore et exigua Masaesylorum manuin Carthaginiensium agrum perfugit. Ita recuperatoregno paterno, Masinissa, quia sibi adversus Sypha-cem haud paullo maiorem restare dimicationem cer-nebat, optimum ratus cum fratre patruele gratiamreconciliare, missis, qui et puero spem facerent, si infidem Masinissae sese permisisset, futurum in eodemhonore, quo apud Galant Oesalces quondam fuisset;ct qui Mczetulo, praeter impunitatem, sua omniacum fide restitui sponderent; ambo praeoptantes ex-silio modicam domi fortunam, omnia, ne id fieret,Carthaginiensibus de industria agentibus, ad sescperduxit.
XXXI. Hasdrubal tum forte, quum haec gereban-tur, apud Syphacem erat. Qui Numidae, haud sanemultum ad se pertinere credenti, utrum penes Lacu-macen, an Masinissam regnum Massylorum esset,falli eum magnopere, ait, si Masinissam iisdem con-tentum fore, quibus palrcm Galam, aut patruum ciusOesalcem, credat: mullo maiorem indolem in eo animiingeniique esse, quam in ullo geniis eius unquam fuis-set. Saepe cum in Hispania rarae inter homines vir-tutis specimen dedisse sociis pariter hostibusque: ctSyphacem, et Carthaginienses, nisi orientem illumignem oppressissent, ingenti mox incendio, quum iamnullam opem ferre possent, arsuros. Adhuc teneraset fragiles eius vires esse, vixdum coalescens foventisregnum. Instando stimulandoque pervincit, ut exer-citum ad fines Massylorum admoveat ; atque in agro,de quo saepe cum Gala non verbis modo discepta-tum, sed etiam armis certatum fuerat, tanquamhamldubie iuris sui, castra locet. Si quis arceat, id quodmaxime opus sit, acie dimicaturum: sin per metumagro cedatur, in medium regnum eundum. Aut sinecertamine concessuros in ditionem cius Massylos, aut