Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
344
Einzelbild herunterladen
 

344

T. LIVII [U. C. 548. A. C. 2 oi.J -

toros, sicut priore..unio, cum retere uterque praesi-dio, obtinerent. De Hispaniae imperio, quos in eamprovinciam duos proconsules mitti placeret, latumad populum est. Omnes tribus eosdem, L. Corne-lium Lentulum et L. Manlium Acidinum, proconsu-les, sicut priore anno tenuissent, obtinere eas pro-vincias iusscrunt. Consules delectum habere insti-tuerunt, et ad novas scribendas in Drutlios legiones,et in ceterorum (ita enim iussi ab senatu erant) exer-cituum supplementum.

XIV. Huanquam nondum aperte Africa provin-cia decreta erat, (occultantibus id, credo, Patribus,ne praesciscerent Carthaginienses) tamen in eamspem erecta civitas erat, in Africa eo anno debella-tum iri, finemque bello Punico adesse. Impleveratea res superstitionum animos, pronique et ad nun-tianda, et ad credenda prodigia erant: eo plura vul-gabantur. Duos soles visos: el nocle interluxisse: etfacem Setiae ab ortu solis ad occidentem porrigi vi-sam. Tarracinae portam, Anagniae et portam etmultis locis murum de coelo tactum. In aede IunonisSospitae Lanuvii cum horrendo fragore strepitumeditum. Eorum procurandorum causa diem unumsupplicatio fuit: et novendiale sacrum, quod de coc-io lapidatum esset, factum. Eo accessit consultatiode matre Idaea accipienda, quam, praeterquam quodM. Valerius, unus ex legatis praegressus, actutumin Italia fore nuntiaverat, recens nuntius aderat, Tar-racinae iam esse, llaud parvae rei iudicium sena-tum tenebat, qui vir optimus in civitate esset. Veramcerte victoriam eius rei sibi quisque mallet, quamulla imperia honoresve, suffragio seu Patrum, seuplebis delatos. P. Scipionem, Cn. filium, eius qui inHispania ceciderat, adolescentem nondum quaesto-rium, iudicaverunt in tota civitate virum bonorumoptimum esse. Id quibus virtutibus inducti ita iu-