342
T. LIVII [U. C. 54 7 . A. C. 205 .]
missus Sulpicio, cum decem millibus peditum, etmille equitibus,'et triginta quinque rostratis navibus(haud parvum momentum ad opem ferendam sociis)oppressisset. Vixdum pace facta, nuntius regi venit,Romanos Dyrrhachium venisse: Parthinosquc etpropinquas alius gentes motas esse ad spem novandires: Dimallumque oppugnari. lio se verterant Ro-mani ab Aetolorum, quo missi erant, auxilio, irati,quod sine auctoritate sua adversus foedus cum regopacem fecissent. Ea quum amlisset Philippus, nequi motus maior in finitimis gentibus populisque ori-retur, magnis itineribus Apolloniam contendit; quoSempronius se receperat, misso Laetorio legato cumparte copiarum et quindecim navibus in Aetoliam,ad visendas res, pacemque, si posset, turbandam.Philippus agros Apolloniatium vastavit, et, ad urbemadmotis copiis, potestatem pugnae Romano fecit.Quem postquam quietum muros tantummodo tuerividit, nec satis fidens viribus, ut urbem oppugnaret,et cum Romanis quoque, sicut cum Aetolis, cupienspacem, si posset, sin minus, indutias facere, nihil ul-tra irritatis novo certamine odiis, in regnum se rece-pit. Per idem tempus, taedio diutini belli, Epirotae,tentata prius Romanorum voluntate, legatos de pacocommuni ad Philippum misere; satis confidere, con-venturam eam, affirmantes, si ad colloquium cum P.Sempronio imperatore Romano venisset. Facile im-petratum, (neque enim ne ipsius quidem regis ab-horrebat animus) ut in Epirum transiret. Phoeniceurbs est Epiri: ilii prius collocutus rex cum Aeropo,atDarda, ctPhilippoEpirytanim praetoribus, posteacum P. Sempronio congreditur. Alluit colloquio etAmynander Athamanum rex, et magistratus alii Epi-rotarum et Acarnanum. Primus Philippus praetorverba fecit, et petiit simul ab rege et ab imperatoreRomano, ut finem belli facerent, darentque eam Epi-