322
T. TIVII [U. C. 547.A.C. 205.]
tacilus ea opinione, quam vestra sponte conceptamanimis haberetis, facile contentus essem.
XLV. Ulinus aequis animis auditus est Scipio,quia vulgatum erat, si apud senatum non obtinuis-set, ut provincia Africa sibi decerneretur, ad popu-lum extemplo laturum. Itaque Q. Fulvius, qui con-sul quater et censor fuerat, postulavit a consule, utpalam in senatu diceret, permillerelne Patribus, utde provinciis decernerent? statarusque eo esset, quodcensuissent, an ad populum laturus ? Quum Scipio re-spondisset, se, quod e republica esset, facturum; tumFulvius, Xon ego ignarus, quid responsurus factu-rusvc esses, quaesivi, quippe quum prae te feras, ten-ture magis, quam consulere senatum, et, ni provin-ciam tibi, quam volueris, extemplo decernamus, para-tam rogationem habeas. Itaque a vobis, tribuni ple-bis, postulo, inquit, ut sententiam mihi ideo non dicen-ti, quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sitratum habiturus consul, auxilio sitis. Inde altercatioorta, quum consul negaret, aequum esse tribunos in-tercedere, quo minus suo quisque loco senator roga-tus sententiam diceret. Tribuni ita decreverunt, Siconsul senatui de provinciis permittit, stari eo, quodsenatus censuerit. placet; nec de ea re ferri ad popu-lum patiemur: si non permittit,qui de ea re sententiamrecusabit dicere, auxilio erimus. Consul diem ad col-loquendum cum collega petiit. Postero die permis-sum senatui est. Provinciae ita decretae: altericonsuli Sicilia et triginta rostratae naves, quas C.Servilius superiore anno habuisset: permissumque,ut in Africam, si id e republica esse censeret, traiice-ret: alteri Bruttii et bellum cum Hannibale, cum eoexercitu, quem L. Veturius, aut Q. Caecilius. Hietsortirentur inter se, compararentve, uter in Bruttiisduabus legionibus, quas consul reliquisset, rem gere-ret: imperiumque in annum prorogaretur, cui ea pro-