Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
190
Einzelbild herunterladen
 

100

r. LIVII [U. C. 512. A. C. 210.J

sinistrum ari oppidum applicarent. Ab hora tertiaquum arl noctem pugnam extendissent, fcssaequepugnando primae acies essent, ab Romanis primalegio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites etfunditor Raliaris, elephanti quoque, commisso iamcertamine in proelium acti. Diu pugna neutro in-clinata stetit. Primae legioni tertia, dextrae alaesinistra subiit,ct apud hostes integri a fessis pugnam ^accepere. Novum atque atrox proelium ex tam se-gni repente exarsit, recentibus animis corporibus-que: sed nox incerta victoria diremit pugnantes.Postero die Romani ab sole orto in multum diei ste-tere in acie: ubi nemo hostium adversus prodiit, spo-lia per otium legere, et congestos in unum locumcremavere suos. Nocte insequenti Hannibal silentiomovit castra, et in Apuliam abiit: Alarcellus, ubilux fugam hostium aperuit, sauciis cum praesidio >modico Numistrone relictis, praepositoque his L.Furio Purpureonc tribuno militum, vestigiis instititsequi. Ad Venusiam adeptus eum est. Ibi per diesaliquot quum ab stationibus procursaretur, mixtaequitum peditumque tumultuosa magis proelia,quam magna, et ferme omnia Romanis secunda fue-runt. Inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo me-morando certamine; quum Hannibal nocte signamoveret, locum insidiis quaerens ; Marcellus, nisicerta luce, et explorato ante, non sequeretur.

111. Capuae interim Flaccus dum bonis princi- 1pum vendendis, agro, qui publicatus fuerat, locando *(locavit autem omnem frumento) tempus terit; liedeesset materia in Campanos saeviendi, novum inocculto gliscens per indicium protractum est facinus.Milites aediliciis emotos, simul ut cum agro tectaurbis fruenda locarentur, simul metuens, ne suumquoque exercitum, sicut Hannibalis, nimia urbisamoenitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos