Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
182
Einzelbild herunterladen
 

182

T. LIVII [U. C. 542. A. C. 2)o.]

(juain studia excitaverant uterque sui corporis homi-num. Sociis C. Laelius praefectus classis; legiona-riis M. Sempronius Tuditanus aderat. La contentioquum prope seditionem veniret, Scipio tres recupe-ratores quum se daturum pronuntiasset, qui, cognitacausa testibusque auditis, iudicarent, uter prior inoppidum transcendisset; C. Laelio et M. Sempronioadvocatis partis ulriusque V. Cornelium Caudinum<le medio adiecit; cosque tres recuperatores consi-dere, et causam cognoscere iussit. (quum res eo ma-iore ageretur certamine, quod amoti tantae dignita-tis non tam advocati, quam moderatores studiorumfuerant; C. Laelius, relicto consilio, ad tribunal adScipionem accedit, eumque docet, rem sine modo acmodestia agi: ac prope esse, ut manus inter se conse-rant. Celerum, etiamsi vis absit, nihilo minus det estabili exemplo rem agi; quippe ubi fraude ac periu-rio decus petatur virtutis. Stare hinc legionariosmilites, hinc classicos, per omnes deos paratos iurarc,magis quae velint, quam quae sciant, vera esse, et ob-stringere periurio non se solum suumque caput, sedsigna militaria, et aquilas, sacramentique religionem.Haec se ad eum de sententia P. Cornelii et M. Sem-pronii deferre. Scipio, collaudato Laelio, ad concio-nem advocavit, pronuntiavitque, Se satis compertumhabere, Q. Trebellium et Sex. Digitium pariter in murum escendisse: seque eos ambos , virtutis causa, cu-ronis muralibus donare. Tum reliquos, prout cui-que meritum virtusque erat, donavit : ante omnes C.Laelium praefectum classis et omni genere laudissibimet ipse aequavit, et corona aurea ac trigintabubus donavit.

XL1X. Tum obsides civitatium Hispaniae vocariiussit: quorum quantus numerus fuerit, piget scri-bere, quippe quum alibi trecentos ferine, alibi septin-gentos viginti quinque fuisse inveniam. Aeque et alia