151
T. LIVII [TJ. C. 042. A. C. 210.J
Delectum prope a M. Cornelio per totam Siciliam ha-bitum ., ai quam plurimi questum de se Romam veni-rent. Eundem literis falsis urbem implesse, bellum inSicilia esse, ut suam laudem minuat. .Moderati animigloriam eo die adeptus eonsul, senatum dimisit ; aeprope iustilium omnium rerum futurum videbatur,donec alter consul ad urbem venisset. Otium, utsolet, excitavit plebis rumores: belli diuturnitatem,et vastatos agros circa urbem, qua infesto agmineisset Hannibal, et exhaustam delectibus Italiam, ctprope quotannis exercitus caesos querebantur; ct con-sules bellicosos ambo, viros acres nimis et feroces,creatos, qui vel in pace tranquilla bellum excitarepossent, nedum in bello respirare civitatem furentpassuri.
XXVII. Interrupit hos sermones nocte, ipiaopridie Quinquatrus fuit, pluribus simul locis eirraforum incendium ortum. Iiodcm tempore septemtabernae, quae postea quinque, et argentariae, quaenunc Novae appellantur, arsere. Comprehensapostea privata aedilicia: neque enim tum basilicaeerant: comprehensae lautumiae, forumque piscato-rium, et atrium regium. Aedes Vestae vix defensaest tredecim maxime servorum opera, qui in publi-cum redempti ac manumissi sunt. Nocte ac die con-tinuatum incendium fuit. Nec ulli dubium erat, hu-mana id fraude factum esse, quod pluribus simul lo-cis, et iis diversis, ignes coorti essent. Itaque consulex auctoritate senatus pro concione edixit, qui, quo-rum opera id conflatum incendium , profiieretur,praemium fore, libero pecuniam, servo libertatem.Ko praemio inductus Campanorum Calaviorum ser-vus (Mannus ei nomen erat) indicavit, dominos ctquinque praeterea iuvenes nobiles Campanos, quorumparentes a Q. Fulvio securi percussi erant, itl incen-dium fecisse; vulgoque facturos alia, ni comprchen-