Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
152
Einzelbild herunterladen
 

152

T. LIVII [U. C. 5-h. A.C. 2n.j

in Macedonium transitum Dardanis facturam, cepit:.Ilis raptim actis, memor Aetolici iunctiquo cum eoRomani belli, per Pelagoniam, et Lyncum, et Hot-tiaeam, in Thessaliam descendit. Ad bellum secumadversus Aetolos capessendum incitari posse homi-nes credebat: et, relicto ad fauces Thessaliae Perseocum quattuor millibus armatorum ad arcendos adituAetolos, ipse, priusquam maioribus occuparetur re-bus, in Macedoniam, atque inde in Thraciam exerci-tum ac Maedos duxit. Incurrere ea gens in Macedo-niam solita erat, ubi regem occupatum externo bel-lo, ac sine praesidio esse regnum sensisset. AdPhra-gaiulas igitur vastare agros, et urbem lamphorinam,caput arcemque Maedicae, oppugnare coepit. Sco-pas, ubi profectum in Thraciam regem, occupatum-que ibi bello audivit, armata omni iuventute Aetolo-rum , bellum inferre Acarnaniae parat. Adversusquod Acarnanum gens et viribus impar , et iam Oe-niadas Nasumque amissa cernens, Uomanaque insu-per arma ingruere, ira magis instruit, quam consilio,bellum. Coniugibus liberisque et senioribus suprasexaginta annos in propinquam Epirum missis, abquindecim ad sexaginta annos coniurant, nisi victo-res, se non redituros. Qui victus acie excessisset,eum ne quis urbe, tecto, mensa, lare reciperet, diramexsecrationem in populares, obtestationem quamsanctissimam potuerunt adversus hospites, compo-suerunt: precatique simul Epirotas sunt, ut, quisuorum in acie cecidissent, eos uno tumulo contege-rent, adhiberentque humatis titulum: hic siti

SUNT ACARNANES, QUI, ADVERSUS VIM ATQUEINIURIAM AETOLORUII PRO PATRIA PUGNAN-TES, MORTEM OCCUBUERUNT. Pd' IlUCC illdtU-tis animis, castra in extremis finibus suis obvia hostiposuerunt. Nuntiis ad Philippum missis, quanto resin discrimine esset, omittere Philippum id, quod in

/