Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
136
Einzelbild herunterladen
 

130

T. LIVII [U. C. 5ii. A. C. 211 .]

ad extremum castris exuti. Sed omitto haec. Vetusatque usitata res est, in oppugnanda hostium urbe la-bores ac pericula pati. Illud irae atque odii exsecra-bilis indicium est. Hannibal ingentibus copiis pedi-tum equitumque castra oppugnavit, et ex parte cepit:tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione. Profectustrans Vulturnum perussit Calenum agrum: nihil tan-ta sociorum clade avocati sunt. Ad ipsam urbem Ro-mam infesta signa ferri iussit: eam quoque tempesta-tem imminentem spreverunt. Transgressus Anienemtria millia passuum ab urbe castra posuit: postremoad moenia ipsa et ad portas accessit. Hornam seadempturum iis, nisi omitterent Capuam, ostendit:non omiserunt. Feras bestias, caeco impetu ac rabieconcitatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas,ad opem suis ferendam avertas. Romanos Roma cir-cumsessa, coniuges, liberi, quorum ploratus hinc pro-pe exaudiebantur, arae, foci, deum delubra, sepulcramaiorum temerata ac violata, a Capua non averte-runt. Tanta aviditas supplicii expetendi, tanta san-guinis nostri hauriendi est sitis. Nec iniuria forsitan..Vos quoque idem fecissemus, si data fortuna esset.Itaque quando aliter diis immortalibusmsumest, quummortem ne recusare quidem debeam; cruciatus conltt-meliasque, quas sperat hostis, dum liber, dum mei po-tens sum, effugere morte, praeterquam honesta, etiamleni, possum. Tion videbo Ap. Claudium et Q. Ful-vium, victoria insolenti subnisos, nequevinctus per ur-bem Romanam triumphi spectaculum trahar, ut dein-de in carcere, aut ad palum deligatus, lacerato virgistergo, cervicem securi Romanae subiiciam: nec diruiincendique patriam videbo: nec rapi ad stuprum ma-tres Campanas, virginesque, et ingenuos pueros. Al-bam, unde ipsi oriundi erant, a fundamentis prorue-runt, ne stirpis, ne memoria originum suarum exsta-ret: nedum eos Capuae parsuros credam, cui infestio-