72
T. LIVII [U. C. 5 io A. 0. m.]
orant, exspectabant. Convenerat autem, ut Phileme-nus, portula assueta venationem inferens, armatosinduceret: parte alia portam Temenida adiret Ilannibal. Ea mediterranea regione, orientem spectabat:aliquantum intra moenia includuntur. Quum portaeappropinquaret, editus ex composito ignis ab Han-nibale est, refulsitque. Idem redditum ab Niconesignum: exstinctae deinde utrimque flammae sunt.Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico ex im-proviso adortus sopitos vigiles in cubilibus suis ob-truncat. portamque aperit. Hannibal cum peditumagmine ingreditur, equites subsistere iubet: ut, quores postulet, occurrere libero campo possent. EtPhilemenus portulae parte alia, qua commeare as-suerat, appropinquabat. Nota vox eius et familiareiam signum quum excitasset vigilem, dicenti, vixsustinere grandis bestiae onus, portula aperitur. In-ferentes aprum duos iuvenes secutus ipse cum expe-dito venatore, vigilem, incautius miraculo magnitu-dinis in eos, qui ferebant, versum, venabulo traiicit.Ingressi deinde triginta fere armati, ceteros vigilesobtruncant, refringuntque portam proximam: etagmen sub signis confestim irrupit. Inde cum silen-tio in furum ducti, Hannibali seseconiunxerunt. Cumduobus millibus Gallorum Poenus, in tres divisispartes, per urbem dimittit Tarentinos, et itineraquam maxime frequentia occupare iubet: tumultuorto, Romanos passim caedi, oppidanis parci. Sed,ut fleri id posset, praecipit iuvenibus Tarentinis, ut,ubi quem suorum procul vidissent, quiescere et sile-re, ac bono animo esse iuberent.
X. Iam tumultus erat clamorque, qualis esse incapta urbe solet: sed, quid rei esset, nemo satis procerto scire. Tarentini Romanos ad diripiendam ur-bem credere coortos: Romanis seditio aliqua cumfraude videri ab oppidanis mota. Praefectus, primo