Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
62
Einzelbild herunterladen
 

02 T. LIVII [U. C. 54 o. A. C. ari.JI 11 Lentuli locum M. Cornelius Cethegus, in PapiriiCn. Servilius Caepio, pontifices suffecti sunt. Augurcreatus L. Quinctius Flamininus, decemvir sacrorumL. Cornelius Lentulus. Comitiorum consularium iamappetebat tempus; sed, quia consules a bello inten-tos avocare non placebat, Ti. Sempronius consul co-mitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium Cen-thonem: ab eo magister equitum est dictus (). Ful-vius Flaccus. Dictator primo comitiali die creavitconsules Q. Fulvium Flaccum, magistrum equitum,et Ap. Claudium Pulchrum, cui Sicilia provincia inpraetura fuerat. Tum praetores creati Cn. FulviusFlaccus, C. Claudius Nero, M. lunius Silanus, P.Cornelius Sulla. Comitiis perfertis, dictator magi-stratu abiit. Aedilis curulis fuit co anno cum M.Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Afri-cano fuit cognomen. Huic petenti aedilitatem quumobsisterent tribuni plebis, negantes rationem eius ha-bendam esse, quod nondum ad petendum legitimaaetas esset: Si me, inquit, omnes Quirites aedilemfacere volunt, satis annorum Itabeo. Tanto inde fa-vore ad suffragium ferendum in tribus discursumest, ut tribuni repente incepto destiterint. Aedilicialargitio haec fuit: ludi Homani pro temporis illiuscopiis magnifice facti, et diem unum instaurati, etcongii olei in vicos singulos dati. L. Villius Tappu-lus et M. Fundanius Fundulus, aediles piebeii, ali-quot matronas apud populum probri accusarunt:quasdam ex iis damnatas in exsilium egerunt. Ludipiebeii per biduum instaurati: et lovis epulum fuitludorum causa.

111. Q. Fulvius Flaccus tertium, Ap. Claudiusconsulatum ineunt. Et praetores provincias sortitisunt; P. Cornelius Sulla urbanam et peregrinam,quae duorum ante sors fuerat, Cn. Fulvius FlaccusApuliam, C. Claudius Nero Suessulam, TM. lunius Si-