58
T. MVII [D. C. 53t). A.C.213.]
praesidia Carthaginiensium auxiliares essent, adtransitionem pellicerent. Iit Statorius ex multa iu-ventute regi pedites conscripsit : ordinatosque pro-xime morem Romanum, instruendo et decurrendosigna sequi, et servare ordines docuit: et operi aliis-que iustis militaribus ita assuefecit, ut brevi rex nonequiti magis fideret, quam pediti; collatisque aequocampo signis, iusto proelio Carthaginiensem hostemsuperaret. Romanis quoque in Hispania legatorumregis adventus magno emolumento fuit. Namquead famam eorum transitiones crebrae ab Numidiscoeptae fieri. Ita cum Syphace Romanis iuncta ami-citia est. Quod ubi Carthaginienses acceperunt, ex-templo ad Galam, in parte altera Numidiae (Massyliea gens vocatur) regnantem, legatos mittunt.
XL1X. Filium Gala Masinissam habebat, septemet decem annos natum, ceterum iuvenem ea indole,ut iam tum appareret, latius regnum opulentiusque,quam quod accepisset, facturum. Legati, quoniamSyphax se Humanis iunxissel, ut potentior societateeorum adeersus reges populosque Africae esset , do-cent; melius fore Galae quoque, Carthaginiensibusiungi quam primum, antequam Syphax in Hispaniam,aut Romani in Africam transeant; opprimi Sypha-cem , nihildum praeter nomen ex foedere Romano ha-bentem, posse. Facile persuasum Galae, filio depo-scente id bellum, ut exercitum mitteret: qui, Car-thaginiensium legionibus comunctis , magno proelioSyphacem devicit. Triginta millia eo proelio homi-num caesa dicuntur. Syphax cum paucis equitibusin Maurusios ex acie Numidas (extremi prope Ocea-num adversus Gades colunt; refugit: affluentibus*que ad famam eius undirjue barbaris, ingentes brevicopias armavit. Cum quibus antequam in Hispaniamangusto diremptam freto traiiceret, Masinissa cumvictore exercitu ad venii: isque ibi cum Syphace in-