Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
36
Einzelbild herunterladen
 

30

T. LIVII [U. C. 538. A. C. 2 , 4 .]

conclamatum ad libertatem, relictisque regiis ducibusSyracusas sit concursum. Itaque aut eximendum idde foedere esse, aut legem eam foederis non accipien-dam. Facile multitudini persuasum: legatisque Sy-racusanorum, et de caede stationis Romanae queren-tibus, et Hippocratem atque Epicydcm abire seu Lo-cros, seu quo alio mallent dummodo Sicilia cede-rent, iubentibus, ferociter responsum est: Nequemandasse sese Syracusanis, ut pacem pro se cum Ro-manis facerent: neque teneri alienis foederibus. Haecad Romanos Syracusani detulerunt, abnuentes, Leon-tinos in sua potestate esse. Itaque integro secum foe-dere bellum Romanos cum iis gesturos. Neque sesedeflituros ei bello ; ita ut in potestatem redacti suaerursus ditionis essent, sicut pax convenisset.

XXX. Marcellus cum omni exercitu profectus inLeontinos, Appio quoque accito, ut altera parte ag-grederetur, tanto ardore militum est usus ab ira in-ter conditiones pacis interfectae stationis, ut primoimpetu urbem expugnarent. Hippocrates atque Epi-cydes, postquam capi muros refringique portas vide-re, in arcem sese cum paucis recepere. Inde clamnocte Ilerbcssum perfugiunt. Syracusanis, octo mil-lium armatorum agmine profectis domo, ad Mylamflumen nuntius occurrit, captam urbem esse; ceterafalsa mixta veris ferens: caedem promiscuam mili-tum atque oppidanorum factam, nec quemquam pu-berem arbitrari superesse: direptam urbem: bonalocupletium donata. Ad nuntium tam atrocem con-stitit agmen; concitatisque omnibus, duces, (erantautem Sosis acDinomenes) quid agerent, consulta-bant. Terroris speciem haud vanam mendacio prae-buerant verberati ac securi percussi transfugae adduo millia hominum. Ceterum Leontinorum mili-tumque aliorum nemo, post captam urbem, violatusfuerat: suaque omnia iis, nisi quae primus tumultus