T. LIVII [U. C. 553. A. C. ai4.J
31
classem accessisse Pachynum allatum est, demptutimore Hippocrates et lipicydes , nunc apud merce-narios milites, nunc apud transfugas, prodi RomanoSyracusas, criminabantur. Ut vero Appius naves adostium portus, quo aliae partis hominibus animus ac-cederet, in statione habere coepit, ingens in speciemcriminibus vanis accesserat fides: ac primo etiamtumultuose decurrerat multitudo ad prohibendos, siin terram egrederentur.
XXVIII. In hac turbatione rerum in concionemvocari placuit. Ubi quum alii alio tenderent,necpro-cul seditione res esset, Apollonides principum unusorationem salutarem, ut in tali tempore,habuit: Aecspem salutis, nec perniciem propiorem unquam civi-tati ulli f uisse. Si enim uno animo omnes vel ad Ro-manos, vel ad Carthaginienses inclinent, nullius civi-tatis statum fortunatiorem bcatioremve fore. Si aliialio trahant res, non inter Poenos Romanosque bellum,atrocius fore, quam inter ipsos Syracusanos: quumintra eosdem muros pars ulraque suos exercitus, suaarma, suos habitura sit duces. Itaque, ut omnes idemsentiant, summa vi agendum esse: utra societas situtilior, eam longe minorem ac levioris momenti con-sultationem esse. Sed tamen Hieronis potius, quamHieronymi, auctoritatem sequendam in sociis legen-dis , vel quinquaginta annis feliciter expertam amici-tiam nunc incognitae, quondam infideli, praeferen-dam. Esse etiam momenti aliquid ad consilium, quodCarthaginiensibus ita pax negari possit, ut non uti-que in praesentia bellum cum iis geratur: cum Roma-nis extemplo aut pacem, aut bellum habendum. Quominus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eoplus auctoritatis habuit. Adiectum est praetoribusac delectis senatorum militare etiam consilium: ius-si et duces ordinum praefectique auxiliorum simulconsulere. Quum saepe acta res esset magnis certa-