14 T. LIV JI [U. C. 55S. A. C. 21 i.]
Vulcani, arcem in Sabinis pubiicamque viam, mu-rum ac portam Gabiis. Jam alia vulgata miraculaerant: hastam Martis Praeneste sua sponte promotam: bovem in Sicilia locutum: infantem in uteromatris in Marrucinis, Io Iriumplie! clamasse: esmuliere Spoleti virum factum: Hadriae aram in coe-lo, speciesque hominum circum eam, cum candidaveste, visas esse. Quin Romae quoque in ipsa urbe,secundum apum examen in foro visum, aflirmantesquidam, legiones se armatas in Ianiculo videre, con-citaverunt civitatem ad arma: qui tum in ianiculoessent, negarunt, quemquam ibi, praeter assuetoscollis eius cultores, apparuisse. Ilaecprodigia ho-stiis maioribus procurata sunt ex haruspicum re-sponso : et supplicatio omnibus deis, quorum pulvi-naria Romae essent, indicta est.
XI. Perpetratis, quae ad pacem deum pertine-bant, de republica belloque gerendo, et quantum co-piarum, et ubi quaeque essent, consules ad senatumretulerunt. Duodeviginti legionibus bellum geri pla-cuit: binas consules sibi sumere: binis Galliam, Si-ciliamque, ac Sardiniam obtineri: duabusque Q. Fa-bium praetorem Apuliae, duabus volonum Ti. Grac-chum circa Luceriam praeesse: singulas C. Terentioproconsuli ad Picenum, et M. Valerio ad classemcirca Brundisium relinqui, ct duas urbi praesidio es-se. Hic ut numerus legionum expleretur, sex novaelegiones erant scribendae. Fas primo quoque tem-pore consules scribere iussi, et classem parare: utcum iis navibus, quae pro Calabriae litoribus in sta-tione essent, centum quinquaginta longarum naviumclassis eo anno expleretur. Delectu habito et cen-tum navibus novis deductis, Q. Fabius comitia cen-soribus creandis habuit. Creati M. Atilius Reguluset P. Furius Philus. Quum increbesceret rumor, bel-lum in Sicilia esse, T. Otacilius eo cum classe pro-