12
T. LIVII [U. C, 551'. A. C. 2i4.]
vicibus luis onus, sub quo concidas. Ego magnoperesuadeo, eodem animo, quo, si stantibus vobis iu aciemannalis repente deligendi duo imperatores essent,quorum ductu atque auspicio dimicaretis, hodie quo-que consules creetis: quibus sacramento liberi nostridicant, ad quorum edictum conveniant, sub quorumtutela atque cura militent. Lacus Trasimenus et Can-nae tristia ad recordationem exempla, sed ad praeca-vendum simile utili documento sunt. Praeco, Anien-sem iuniorum in suffragium recoca.
IX. Quum T. Otacilius ferociter, eum continuareconsulatum velle, vociferaretur atque obstreperet,lictores ad eum accedere consul iussit: et, quia inurbem non inierat, protinus in campum ex itinereprofectus, admonuit, cum securibus sibi fasces prae-ferri. iterum praerogativa suffragium init; creati-que in ea consules Q. Fabius Maximus quartum, M.Marcellus tertium. Eosdem consules ceterae centu-riae sine variatione ulla dixerunt. Et praetor unusrefectus Q.Fulvius Flaccus: novi alii creati, T. Ota-cilius Crassus iterum, Q. Fabius consulis filius, quitum aedilis curulis erat, 1’. Cornelius Lentulus. Co-mitiis praetorum perfectis, senatusconsultum factumest, ut Q. Fulvio extra ordinem urbana provincia es-set: isquepotissimum, consulibus ad bellum profectis,urbi praeessel. Aquae magnae bis eo anno fuerunt:Tiberisque agros inundavit cum magna strage tecto-rum, pecorumque et hominum pernicie. Quinto annosecundi Punici belli, Q. Fabius Maximus quartum,M. Claudius Marcellus tertium, consulatum ineun-tes, plus solito converterant in se civitatis animos.Multis enim annis tale consulum par non fuerat, lle-ferebant senes, sic Maximum Rullum cum P. Decioad bellum Gallicum, sic postea Papirium Carvilium-que adversus Samnitesllruttiosque, et Lucanum cumTarentino populum, consules declaratos. Absens
*
-K. •