Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
361
Einzelbild herunterladen
 

Lrn. XLV. Cap. 41. [C.C.5S5.A.C. 167 .] 351

cis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate compa-rare eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam.Profectus ex Italia, classem a Brundisio sole orto sol-vi; nona diei hora cum omnibus meis navibus Corcy-ram tenui. Inde quinto die Delphis Apollini pro me,exercitibusque, et classibus lustrandis sacrificavi. ADelphis quinto die in castra perveni: ubi exercitu ac-cepto, mutatis quibusdam, quae magna impedimentavictoriae erant, progressus inde, quia inexpugnabiliacastra hostium erant, neque cogi pugnare poterat rex,inter praesidia eius saltum ad Petram evasi, et, adpugnam rege coacto, acie vici: Macedoniam in pote-statem populi Romani redegi, et, quod bellum per qua-driennium quattuor ante me consules ita gesserunt, utsemper successori traderent gravius, id ego quindecimdiebus perfeci. Aliarum deinde secundarum rerumvclut proventus secutus. Civitates omnes Macedoniaese dediderunt; gaza regia in potestatem venit; rexipse, tradentibus prope ipsis diis, in templo Samothra-cum cum liberis est captus. Mihi quoque ipsi nimiaiam fortuna mea videri, eoque suspecta esse. Marispericula timere coepi, in tanta pecunia regia in Ita-liam traiicicnda, et victore exercitu transportando.Postquam omnia secundo navium cursu in Italiampervenerunt, neque erat, quod ultra precarer, illudoptavi,ut,quum ex summo retro volvi forlunaconsues-set, mutationem eius domus mea potius, quam respu-blica, sentiret. Itaque defunctam esse fortunam pu-blicam mea tam insigni calamitate spero ; quod trium-phus meus, vclut ad ludibrium casuum humanorum,duobus funeribus liberorum meorum est interpositus.Et, quum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortismortalium exempla speciemur, ille, qui ante se capti-vos, captivus ipse, duci liberos vidit, incolumes tameneos habet: ego, qui de illo triumphavi, ab alterius fu-nere filii curru in [Capitolium, ad ahertini\ ex Capi-