Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
2
Einzelbild herunterladen
 

2 T. LIVII [U. C. 565. A. C. aSy.]

dium Flamininum miserant, veneno sibi mortem con-scivit. Philopoemen quoque, dux Achaeorum, virmaximus, a Messeniis interemptus veneno, quum ab iisbello captus esset. Coloniae Potentia, et Pisaurum,et Mulina, et Parma deductae sunt. Praeterea resadversus Celtiberos prospere gestas, et initia causas-que belli Macedonici continet; cuius origo inde fluxit,quod Philippus aegre ferebat, regnum suum imminuia Romanis, et quod cogeretur, a Tliracibus aliisquelocis praesidia deducere ,

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXXIX.

Dum haec (si modo hoc anno acta sunt) Romaeaguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bel-lum. Is hostis velut natus ad continendam inter ma-gnorum intervalla bellorum Romanis militarem dis-ciplinam erat: nec alia provincia militem magis adv irtutem acuebat. Nam Asia, et amoenitate urbium,et copia terrestrium maritimarumque rerum, et mol-litia hostium regiisque opibus, ditiores, quam fortio-res, exercitus faciebat. Praecipue sub imperio Cn.Manlii solute ac negligenter habiti sunt. Itaque ,asperius paullo iter in Thracia,et exercitatior hostismagna clade eos castigavit. In Liguribus omniaerant, quae militem excitarent: loca montana etaspera, quae et ipsis capere labor erat, et ex praeoo-cupatis deiicere hostem: itinera ardua, angusta, in-festa insidiis: hostis levis, et velox, et repentinus,qui nullum usquam tempus, nullum locum quietumaut securum esse sineret: oppugnatio necessaria *-munitorum castellorum, laboriosa simul periculosa-