Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
121
Einzelbild herunterladen
 

EPITOME LIBRI XLI.

Ignis in aede Vestae exstinctus est. Ti. Sempro-nius Gracchus proconsul Celtiberos victos in deditio-nem accepit, monumentumque operum suorum Grac-churim oppidum in Hispania constituit. Et a Postu-mio Albino proconsule Vaccaei ac Lusitani subactisunt. Uterque triumphavit. Antiochus , Antiochifilius, obses Romanis a patre datus, mortuo fratre Se-leuco, qui patri defuncto successerat, in regnum Sy-riae ab urbe dimissus, praeter religionem, qua multatempla magnifica mullis locis erexit, Athenis lovisOlympii, et Antiochiae Capitolini, vilissimum regemegit. Lustrum a censoribus conditum est. Censasunt civium capita ducenta sexaginta tria millia du-centa nonaginta quattuor. Q. Voconius Saxa tribu-nus plebis legem tulit, nequis heredem mulierem in-stitueret. Suasit legem M. Cato: exstat oratio eius.Praeterea res contra Ligures, Istros, Sardos, et Cel-tiberos, a compluribus ducibus prospere gest as, et ini-tia belli Macedonici, continet, quod Perseus, Philippifilius, moliebatur. Miserat enim ad Carthaginienseslegationem , et ab iis nocte audita erat: sed et aliasGraeciae civitates sollicitabat.

T. LIVII PATAVINI

LIBER XLI.

[1. Iam per omnes orbis terrarum partes viclricia populusRomanus circumtulerat arma, dissitasque procul ct seiuncta*non uno mari regiones longe Inteque pervaserat. Sed in tantafluentium ex voto rerum felicitate moderationis tamen adeptu*