Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
62
Einzelbild herunterladen
 

82

T. LIVII [C. C. 570. A. C. 182.]

T. LIVII PATAVINI

LIBER X L.

IVincipio insequentis anni consules praetoresquesortiti provincias sunt. Consulibus, nulla, praeterLigures, quae decerneretur, erat. Iurisdictio urbanaM. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Valerio eve-nit; Hispaniarum Q. Fulvio Flacco citerior, P. Man-lio ulterior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. TerentioIstrae Sardinia. Consules delectus habere iussi. Q,.Fabius ex Liguribus scripserat, Apuanos ad rebellio-nem spectare; periculumquc esse, nc impetum inagrum Pisanum facerent. Et ex Ilispaniis, citerio-rem in armis esse, et cum Celtiberis bellari sciebant:in ulteriore, quia diu aeger praetor esset, luxuria etotio solutam disciplinam militarem esse. Ob ca no-vos exercitus conscribi placuit: quattuor legiones inLigures, uti singulae quina millia et ducenos pedi-tes, trecenos haberent equites: sociorum iisdem La-tini nominis quindecim millia peditum addita, etoctingenti equites. Ili duo consulares exercitus es-sent. Scribere praeterea iussi septem millia peditumsociorum ac Latini nominis, et quadringentos equi-tes ; et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui exconsulatu prorogatum imperium erat. In Hispaniametiam utramque quae ducerentur, quattuor milliapeditum civium Romanorum et ducenti equites, etsociorum septem millia peditum cum trecentis equi-tibus scribi iussa: ct Q. Fabio Labeoni cum exercitu,quem habebat in Liguribus, prorogatum in annumimperium est.