Lib. XLV. Cap. 38. 39. [TJ.C.535. A.C. 167.] 335
Primum ne invidiae et ingrati animi adversus claris-simum quemque civem opinionem habeat, et imitari inhoc populum Atheniensem, lacerantem invidia princi-pes suos, videatur. Satis peccatum in Camillo a maio-ribus vestris est, quem tamen ante receptam per eum aGallis urbem violarunt: satis insuper a vobis in P.Africano. Literni domicilium et sedem fuisse domi-toris Africae! Literni sepulcrum ostendi! Erubesca-mus, gloria si par illis viris L. Paullus, iniuria vestraexaequetur. Haec igitur primum infamia deleatur,foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros. Quisenim aut Africani, aut Paulli, similis esse in ingrataet inimica bonis civitate velit? Si infamia nulla esset,et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphusnon communem nominis Romani gloriam habet? Totde G Ilis triumphi, tot de HUpanis, tot de Poenis,ipsorum tantum imperatorum, an populi Romani, di-cuntur? Quemadmodum non de Pyrrho modo, nec deHannibale, [nec de Philippo ,] sed de Epirotis,Cartha-giniensibusque, et Macedonibus triumphi acti sunt;sic non It/’. Curius tantum, nec P. Cornelius, [nec T.Quitictius,] sed Romani triumpharunt. Militum qui-dem propria est causa ; qui et ipsi laureati, et quisquedonis, quibus donati sunt',insignes, triumphum nominecient, suasque et imperatoris laudes canentes per ur-bem incedunt. Si quando non deportati ex provinciamilites ad triumphum sint, fremunt: et tamen tumquoque se absentes, quod suis manibus parta victoriasit, triumphare credunt. Si quis vos interroget, mili-tes, ad quam rem in Italiam deportati, et non slatim,confecta provincia, dimissi sitis? quid Romam fre-quentes sub signis veneritis, quid moremini hic, et nondiversi domos quisque abeatis vestras? quid aliud re-spondeatis, quam vos triumphantes videri velle? Vosserte victores conspici velle debebatis.
XXXIX. Triumphatum nuper de Philippo, patre
Z2