Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
354
Einzelbild herunterladen
 

351

T. LIVII [U. C. 585. A. C. 1 G 7 .J

acquiescere passus est: statim ad persequendos ho-rtes duxit. Quum te praeda partienda locupletemfacere posset, pecuniam regiam translaturus intriumpho est, et in aerarium laturus. Haec sicutad militum animos stimulandos aliquem aculeum ha-bent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inser-vitum censent; ita aptcdpopulum Romanum nihil va-luissent : qui, ut vetera atque audita a parentibus suisnon repetat, quae ambitione imperatorum clades acce-ptae sint, quae severitate imperii victoriae pariae,proximo certe Punico bello, quid inter M. Minuciummagistrum equitum et Q. Fabium Maximum dicta-torem interfuerit, meminit. Itaque accusatorem idscire potuisse, et supervacaneam defensionem Paullifuisse. Transeatur ad alleram concionem: nec Qui-rites vos, sed milites videor appellaturus, si nomen hocsaltem ruborem incutere, et verecundiam aliquam im-peratoris violandi afferre possit.

XXXVIII. Equidem ipse aliter affectus animosum, qui apud exercitum mihi loqui videar, quam paul-lo ante eram, quum ad plebem urbanam spectabat ora.lio. Quid etiam dicitis, milites ? Aliquis est Romae,praeter Persea, qui triumphari de Macedonibus nolit?et eum non iisdem manibus discerpitis, quibus Mace-donas vicistis ? Vincere vos prohibuisset, si potuisset,qui triumphantes urbem inire prohibet. Erratis, mili-tes, si triumphum imperatoris tantum, et non militumquoque et universi populi Romani, esse decus censetis.Non unius in hoc Paulli. Mulli etiam, qui ab senatunon impetrarunt triumphum, in monte Albano trium-pharunt. Nemo L. Paullo magis eripere decus per-fecti belli Macedonici potest, quam C. Lutatio primiPunici belli, quam P. Cornelio secundi, quam illis, quipost eos triumphaverunt. Nec L. Paullum minoremaut maiorem imperatorem triumphus faciei. Militummagis in hoc universique populi Romani fama agitur.