Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
319
Einzelbild herunterladen
 

Lib.XLV. Cap. S-10. [U.C.5S4.A.C. 1 f)8.] 319

merabant. Perseus, Q. Fulvio, L.Manlio consulibus,regnum accepit: a senatu rex est appellatus, M. lu-nio, A. Manlio consulibus: regnavit undecim annos.Macedonum obscura admodum fama usque ad Phi-lippum Amyntae lilium fuit: indo ac per eum cresce-re quum coepisset, Europae se tamen finibus conti-nuit, Graeciam omnem et partem Thraciae atque Il-lyrici amplexa. Superfudit deinde se in Asiam: ettredecim annis, quibus Alexander regnavit, primumomnia, qua Persarum prope immenso spatio impe-rium fuerat, suae ditionis fecit. Arabas hinc Indiam-que, qua terrarum ultimos fines Rubrum mare am-plectitur, peragravit. Tum maximum in terris Ma-cedonum regnum nomenque; inde morte Alexandridistractum in multa regna, dum ad se quisque opesrapiunt, lacerantes suis viribus: a summo culminefortunae ad ultimum finem centum quinquaginta an-nos stetit.

X. Victoriae Romanae fama quum pervasisset inAsiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Pha-nas stabat, Cassandream inde traiecit. C. Popillius,qui ad Delum praesidio navibus Macedoniam peten-tibus erat, postquam debellatum in Macedonia, etstatione summotos hostium lembus audivit, dimissiset ipse Atticis navibus, ad susceptam legationem per-agendam navigare Aegyptum pergit: ut prius occur-rere Antiocho posset, quam ad Alexandreae moeniaaccederet. Quum praeterveherentur Asiam legati,et Loryma venissent, qui portus viginti paullo am-plius millia ab llliodo abest, ex adverso urbi ipsi po-situs; principes Rhodiorum occurrunt (iam enim eoquoque victoriae fama perlata erat) orantes, ut Eho-dum devellerentur: perlinere id ad famam salutemquecivitatis, noscere ipsos omnia, quae acta essent, age-reulurque Hhodi, et comperta per se, non vulgata fa-via, Romam referre. Diu negantes perpulerunt, ut