Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
318
Einzelbild herunterladen
 

31S

T. LIVII [C. C. 584. A. C. iOS.J

VIII. Prima pcrcunctatio fuit, qua subactus iniu-ria conira populum Romanum bellum tam infesto ani-mo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimumdiscrimen adduceret? Quum, responsum exspectan-tibus cunctis, terram intuens, diu tacitus fleret, rur-sum consul: Si iuvenis regnum accepisses,minus equi-dem mirarer, ignorasse te, quam gravis aut amicus,aut inimicus esset populus Romanus: nunc vero, quumet bello patris tui, quod nobiscum gessit, interfuisses,ei pacis postea, quam cum summa fide adversus eumcoluimus, meminisses, quod consilium, quorum et vimin bello, et fidem in pace expertus esses, cum iis tibibellum esse , quam pacem, malle? Nec interrogatus,nec accusatus quum responderet; Utcunque tamenhaec, sive errore humano, seu casu, seu necessitate in-ciderunt, bonum animum habe: multorum regum etpopulorum casibus cognita populi Romani clementianon modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salu-tis, praebet. Haec Graeco sermone Perseo: Latinedeinde suis, Exemplum insigne cernitis, inquit, mu-tationis rerum humanarum. Vobis hoc praecipue dico,iuvenes. Ideo in secundis rebus nihil in quemquam su-perbe ac violenter consulere decet, nee praesenti cre-dere fortunae ; quum, quid vesper ferat, incertumsit. Is demum vir erit, cuius animum neque prosperaflatu suo efferet, nec adversa infringet. Consilio di-misso, tuendi cura regis Q. Aelio mandatur. Eo dieet invitatus ad consulem Perseus, et alius omnis eihonos habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat.

IX. Exercitus deinde in hiberna dimissus estMaximam partem copiarum Amphipolis, reliquaspropinquae urbes acceperunt. Ilie linis belli, quumquadriennium continuum bellatum esset, inter Ro-manos ac Persea fuit: idenrque finis incluti per Eu-ropae plerumque atque Asiam omnem regni. Vice-simum ah Carano, qui primus regnavit, Perseu nit-