Lib. XLY. Cap.6.7. [U.C.584.A.C.168.] 317
numinaque dabant ad C. Postumium tribunum mili-tum. Liberos quoque parvos regios Ion Thessalo-nicensis Octavio tradidit: nec quisquam, praeterPhilippum, maximum natu ex liliis, cum rege reli-ctus. Tum sese liliumque Octavio tradidit; fortu-nam deosque, quorum templum erat, nulla ope sup-plicem iuvantes, accusans. In praetoriam navemimponi iussus : eodem et pecunia, quae superfuit,delata est: extemploque classis Amphipolim repetit.Inde Octavius regem in castra ad consulem misit,praemissis literis, ut in potestate eum esse et adducisciret.
VII. Secundam eam Paullus,sicut erat, victoriamratus, victimas cecidit eo nuntio; et, consilio advo-cato , literas praetoris quum recitasset, Q. AeliumTuberonem obviam regi misit: ceteros manere inpraetorio frequentes iussit. Non alias ad ullum spe-ctaculum tanta multitudo occurrit. Patrum aetateSyphax rex captus in castra Romana adductas eratpraeterquam quod nec sua, nec gentis fama compa-randus, tunc accessio Punici belli fuerat, sicut Gen-tius Macedonici. Perseus caput belli erat: nec ipsiustantum patris avique, quos sanguine ac genere con-tingebat, fama conspectum eum eiliciebat, sed efful-gebant Philippus ac Magnus Alexander, qui summumimperium in orbe terrarum Macedonum fecerant.Pullo amictus * illo Perseus ingressus est castra,nullo suorum alio comite, qui socius calamitatis mi-serabiliorem eum faceret. Progredi prae turba oc-currentium ad spectaculum non poterat, donec a con-sule lictores missi essent, qui summoto iter ad prae-torium facerent. Consurrexit consul,et,iussis sederealiis, progressusque paullum, introeunti regi dextramporrexit, summittentemque se ad pedes sustulit: necattingere genua passus, introductum in tabernacu-lum adversus advocatosiu consilium considere iussit.