Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
316
Einzelbild herunterladen
 

310 T. LIVII [IT. C. 584. A. C. iG.S.j

quae Euandri fuisset: ;tb illo Delphis vulneratumEumenem, ab se Samothracae Euandrum ofccisum.Ita duo sanctissima in terris templa, se uno auctore,sanguine humano violata. Huius rei crimen, cor-rupto pecunia Theonda, avertitur, ut renuntiaret po-puli), Euandrum sibi ipsum mortem conscisse.

VI. Ceterum tanto facinore in unicum relictumamicum, ab ipso per tot casus expertum, proditum,que, quia non prodiderat, omnium ab se abalienavitanimos. Pro se quisque transire ad Romanos: fu-gaeque consilium capere solum prope relictum coe-gerunt: Oroandemque Cretensem, cui nota Thraciaeora erat, quia mercaturas in ea regione fecerat, ap-pellat , ut se sublatum in lembum ad Cotym devehe-ret. Demetrium est portus in promontorio quodamSamothracae: ibi lembus stabat. Sub occasum solisdeferuntur, quae ad usum necessaria erant: deferture-t pecunia, quanta clam deferri poterat. Rex ipsenocte media, cum tribus consciis fugae,per posticumaedium in propinquum cubiculo hortum, atque inde,maceriam aegre transgressus , ad mare pervenit.Oroandes iam tum, quum pecunia deferretur, primistenebris solverat navem, ac per altum Cretam pete-bat. Postquam in portu navis non inventa est, va-gatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timenslucem iam appropinquantem,in hospitium redirenonausus, in latere templi prope angulum obscurum de-lituit. Pueri regii apud Macedonas vocabantur prin-cipunt liberi, ad ministerium electi regis. Ea cohors,persecuta regem fugientem, ne tum quidem absce-debat, donec iussu Cn. Octavii pronuntiatum est perpraeconem, Regios pueros Macedonasque alios, quiSamothracae essent, si transirent ad Romanos, inco-lumitatem, libertatemque et sua omnia servaturos,quae aut secum haberent, aut in 'rlacedonia reliquis-sent. Ad hanc vocem transitio omnium facta est,