Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
315
Einzelbild herunterladen
 

E i b . XLV. Ca i*. 4. 5. [C.C.584. A.C.1C8.] 315

Icscens, quum in concione esse populum Samothra-cam animum advertisset, a magistratibus petiit, utsibi paucis alloquendi populi potestatem facerent.Permisso, Virum nos, hospites Samothraces, vere ac-cepimus, an falsi), sacram hanc insulam, ei augustitotam atque inviolati soli esse? Quum creditae sancti-tati assentirentur omnes, Cur igitur , inquit, polluicam homicida, * sanguine regis Eumenis violavit, et,quum omnis praefatio sacrorum eos, quibus non sintpurae manus, sacris arceat, vos penetralia vestra con-taminari cruento latronis corpore sinetis ? Nobilisfama erat apud omnes Graeciae civitates Eumenisregis per Euandrum Delphis prope perpetrata caedes.Itaque, praeterquam quod in potestate Romanorumsese insulamque totam et templum cernebant esse,nc immerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theon-dam, qui summus magistratus apud eos erat, (regemipsi appellant) ad Persea mittunt, qui nuntiaret, Ar-gui caedis Euandrum Cretensem: esse autem indiciaapud sese mere maiorum comparata de iis, qui ince-stas manus intulisse intra terminos sacratos templidicantur. Si confideret Euander, innoxium se rei ca-pitalis argui, veniret ad causam dicendam: si commit-tere se indicio non auderet, liberaret religione tem-plum, ac sibimet ipse consuleret. Perseus sevocatoEuandro indicium subeundi nullo pacto auctor esse :nec causa, nec gratia parem fore. Suberat et illemetus, ne damnatus auctorem se nefandi facinorisprotraheret. Reliqui quid esse, nisi ut fortiter mo-riatur? Nihil palam abnuere Euander: sed quum,veneno se malle mori, quam ferro, dixisset; occultefugam parabat. Quod quum renuntiatum regi esset,metuens, ne, tanquam a se subtracto poenae reo,iram Samothracum in se converteret, interfici Euan-drum iussit. Qua perpetrata temere caede, subiitextemplo animum , in se nimirum receptam labem,