Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
304
Einzelbild herunterladen
 

304 T. LIVII [U. C. 58i. A. C. 168.]

spatia insinuantes s tremi e rem agant. Huc eilito imperiu, etper totum exercitum circumlato, ipse alteram e legionibus iu]proelium ducit.

XLI. Movebat imperii maiestas, gloria viri, anteomnia aetas, quod maior sexaginta annis iuvenummunia in parte praecipua laboris periculique capes-sebat. Intervallum, quod inter caetratos et phalan-ges erat, implevit legio, atque aciem hostium inter,rupit. A tergo caetratis erat, frontem adversus cli-peatos habebat: chalcaspides appellabantur. Secun-dam legionem L. Albinus consularis ducere adversusleucaspidem phalangem iussus: ea media acies ho-stium fuit. In dextrum cornu, unde circa fluviumcommissum proelium erat, elephantos inducit, etalas sociorum: et hinc primum fuga Macedonum estorta. Nam sicut pleraque nova commenta mortaliumin verbis vim habent, experiendo, quum agi, non,quemadmodum agatur, edisseri, oportet, sine ulloeffectu evanescunt; ita tum elephanti in acie nomentantum sine usu fuerunt. Elephantorum impetumsubsecuti sunt socii nominis Latini, pepuleruntquelaevum cornu. In medio secunda legio immissadissipavit phalangem: neque ulla evidentior causavictoriae fuit,quam quod multapassimproeliaerunt,quae fluctuantem turbarunt primo, deinde disiece-runt phalangem: cuius confertae et intentis horren-tis hastis intolerabiles vires sunt. Si carptim aggre-diendo circumagere immobilem longitudine et gra-vitate hastam cogas, confusa strue implicantur: sivero aut ab latere, aut ab tergo aliquid tumultus in-crepuit, ruinae modo turbantur. Sicut tum adversuscatervatim incurrentes Romanos, et interrupta mul-tifariam acie, obviam ire cogebantur: ct Romani,quacunque data intervalla essent, insinuabant ordi-nes suos. Qui, si universa acie in frontem adversusinstructam phalangem concurrissent, quod 1elignis,