Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
305
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XLIV.Cap. 41.42. [U.C.5S4.A.C. 168 .] 305

principio pugnae incaute congressis adversus caetra-tus, evenit, induissent se hastis, nec confertam aciemsustinuissent.

XLll. Ceterum sicut peditum passim caedes fie-bant, nisi qui abiectis armis fugerunt; sic equitatusprope integer pugna excessit. Princeps fugae rexip 3 e erat, iani a Pydna cum sacris alis equitum Pel-lam petebat: eonfestim eos Cotys sequebatur Odry-tarumque equitatus. Ceterae quoque Macedonumalae integris abibant ordinibus; quia interiecta pe-ditum acies, cuius caedes victores tenebant, imme-jnores fecerat sequendi equites. Diu phalanx a fron-te, a lateribus, ab tergo caesa est: postremo, qui exhostium manibus elapsi erant, inermes ad mare fu-gientes, quidam aquam etiam ingressi, manus ad eos,qui in classe erant, tendentes, suppliciter vitam ora-bant: et quum scaphas concurrere undique ab navi-bus cernerent, ad excipiendos sese venire rati, ut ca-perent potius, quam occiderent, longius in aquam,quidam etiam natantes, progressi sunt. Sed quumhostiliter e scaplus caederentur, retro, qui poterant,liando repetentes terram, in aliam foediorem pestemincidebant. Elephanti enim,ab rectoribus ad litus acti,exeuntes obterebant elidebantque. Facile convenie-bat, Romanis nunquam una acie tantum Macedonuminterfectum. Caesa enim ad viginti millia hominumsunt: ad sex millia, qui Pydnam ex acie perfugerant,vivi in potestatem pervenerunt: et vagi ex fuga quin-que millia hominum capta. Ex victoribus cecide-runt non plus centum, et eorum multo maior parsPeligni: vulnerati aliquanto plurcs sunt. Quod simaturius pugnari coeptum esset, ut satis diei victori-bus ad persequendum superesset, deletae omnes co-piae forent : nunc imminens nox et fugientes texit,et Romanis pigritiem ad sequendum locis ignotisfecit.