Liri. XL1V. C \ p. 40. |UC.584.A.C.i6S.] 3U3
donici exercitus, caetrati, Macedones et ipsi, sarissas gerentes,quemadmodum phalangitae, cetera levius armati, in cornua di-visi erant, ante reliquam aciem protecti et eminentes. Inilgebatcampus armorum splendore: clamoribus cohortantium sese in-vicem vicini colles personabant. Harum omnium copiarum pro-deuntium in pugnam ea fuit celeritas et audacia, ut, qui primiinterfecti sunt, ad ducentos et quinquaginta passus a Romaniscastris caderent. Progrediebatur inierim Aemilius: utque aspe-xit quum reliquos Macedonas, tum eos,.qui in phalangem contri-buti erant, partim clipeis , parlim caetris ex humero detractis,inclinatisquc uno signo sarissis, excipientes Romanorum impe-tum, admiratus et illam densatorum agminum firmitatem, etvallum protentis sarissis horrens, stupore simul ac terrnj-e per-culsus est, tanquam non aliud unquam tam terribile spectaculumconspicatirs: ac postea id saepius commemorare et prae se ferrosolitus est. Tum vero sedulo dissimulans perturbati animi mo-tum, vultu sereno ac secura fronte, et capite et corpore intectoaciem instruebat, lam pugnabant Peligni adversus oppositossibi caetratos, quumque diu multumque connisi perrumpere com-fertum agmen non possent, Salius, qui Pelignos ducebat, arre-ptum signum iu hostes misit. Hic ingens accensum certamenest, dum hinc Peligni ad recipiendum signum, hinc Macedonesad retinendum, summa ope nituntur. Illi praelongas Macedonumhastas aut ferro incidere, aut umbone impellere, aut nudis etiaminterdum manibus avertere. Hi ambabus lirmiter comprehensastanta vi adigere in temere ac furore caeco ruentes, ut, transfos-sis scutis loricisque, transfixos etiam homines super capita pro-jicerent. Sic profligatis Pelignorum primis ordinibus, caedunturetiam, qui post illos steterant: atque, etsi nondum confessa fu-ga, pedem referebant tamen montem versus; Oloeruni indigenaevocant. Hic vero exarsit Aemilio dolor, ut et iam ex indignationepaludamentum scinderet. Nam et in ceteris locis videbat cun-ctari suos, timideque accedere ad illam volut ferream saepem,qua undique acies Macedonica inhorrebat. Sed animadvertitperitus dux, non stare ubique confertam illam hostium vehitcompagem, eamque dehiscere identidem quibusdam intervallis,sive ob inaequalitatem soli, sive ob ipsam porrectae in immen-sum frontis longitudinem , dum , qui superiora occupare conan-tur, ab inferiora tenentibus , vel tardiores a citatioribus, et pro-gredientes a subsistentibus, instantes denique hosti ab impulsis,inviti licet, necessario divelluntur. Ergo ut omnino rumperetordinem hostium, et inexpugnabilem illam universae phalangisvim in mulla minutalior proelia carperet, imperat suis, ut inten-ti, quacunque rimas agere hostilem aciem viderint, illuc quis-que impetu inferantur, seque emicatim in hiantia vel tantillum