258
T. LIVII [U. C. 583. A. C. 169 .]
tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci natu-ram erat, sunt acclinata. Non hostium modo castra,quae paullo plus mille passuum aberant, sed omnisregio ad Dium et Philam, oraque maris, late patenteex tam alto iugo prospectu, oculis subiicitur. Quaares accendit militi animos, postquam summam belli,ac regias omnes copias, terramque hostilem tam epropinquo conspexerunt. Itaque quum alacres, pro-tinus duceret ad castra hostium, consulem hortaren-tur; dies unus fessis labore viae ad quietem datusest. Tertio die, parte copiarum ad praesidium ca-strorum relicta, consul ad hostem ducit.
IV. Hippias nuper ad tuendum saltum ab regemissus erat: qui, ex quo castra Romana in tumuloconspexit, praeparatis ad certamen animis suorum,venienti agmini consulis obvius fuit. Et Romani ex-pediti ad pugnam exierant, et hostes. Levis arma-tura erat, promptissimum genus ad lacessendum cer-tamen. Congressi igitur extemplo, tela coniecerunt.Multa utrimque vulnera temerario incursu et acce-pta, et illata: pauci utriusque partis ceciderunt, ir-ritatis in posterum diem animis, maioribus copiis at-que infestius concursum ab illis, si loci satis ad ex-plicandam aciem fuisset. Iugum montis, in angustumdorsum cuneatum, vix ternis ordinibus armatorumin fronte patuit. Itaque, paucis pugnantibus, ceteramultitudo, praecipue qui gravium armorum erant,spectatores pugnae stabant. Levis armatura etiamper anfractus iugi procurrere, et ab lateribus cumlevi armatura conserere, per iniqua atque aequalocapugnam petere. Ac, pluribus ea die vulneratis, quaminterfectis, proelium nocte diremptum est. Tertiodie egere consilio Romanus imperator: nam nequemanere in iugo inopi, neque regredi sine flagitio, at-que etiam periculo, si cedenti ex superioribus locisinstaret hostis, poterat: nec aliud restabat, quam