Lm. XLIV. Cap. 2. 3. [U. C.583.A.C. ifig.J 25;
que in id tempus, quo prope divortium itinerum ca-stra posituri erant, deliberatio eius rei differtur. InPerrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichenstativa habuit ad consulendum rursus, quam potissi-mum capesseret viam. Per eosdem dies Perseus,quum appropinquare hostem sciret, quod iter peti-turus esset ignarus, omnes saltus insidere praesidiisstatuit. In iugum Cambuniorum montium (Volustanaipsi vocant) decem millia levis armaturae iuvenumcum duce Asclepiodoto mittit: ad castellum, quodsuper Ascuridem paludem erat, (Lapathus vocaturlocus)Hippias tenere saltum cum duodecim milliumMacedonum praesidio iussus. Ipse cum reliquis co-piis primo circa Dium stativa habuit: deinde, adeout obtorpuisse inops consilii videretur, cum equiti-bus expeditis litore nunc Heracleum, nunc Philampercurrebat, eodem inde cursu Dium repetens.
111. Interim consuli sententia stetit eo saltu du-cere, ubi propter Ortholophum diximus regis castra’ 1 '.Praemitti tamen quattuor millia armatorum ad locaopportuna praeoccupanda placuit: quis praepositisunt M. Claudius, Q. Marcius consulis filius. Confe-stim et universae copiae sequebantur. Ceterum adeoardua et aspera et confragosa via fuit, ut praemissiexpediti biduo quindecim millium passuum aegre iti-nere confecto castra posuerint: turrimEudieru, quemcepere, locum appellant. Inde postero die septemmillia progressi, tumulo haud procul hostium castriscapto, nuntium ad consulem remittunt: Perventumad hostem esse: loco se tuto ei ad omnia opportunoconsedisse; ut, quantum extendere iter posset, conse-queretur. Sollicito consuli, et propter itineris diffi-cultatem, quod ingressus erat, et eorum vicem, quospaucos inter media praesidia hostium praemiserat,nuntius ad Ascuridem paludem occurrit. Addita igi-tur et ipsi fiduria est, coniunctisque copiis, castraT. Liv. Tom. V. K