Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
259
Einzelbild herunterladen
 

Lm. XL1V. Cap. 4. 5. [U.C.583.A.C. 169 .] 2511

audacter commissum pertinaci audacia, quae pru-dens interdum in exitu est, corrigere. Ventum qui-dem erat eo, ut, si hostem similem antiquis Macedo-num regibus habuisset consul, magna clades accipipotuerit. Sed, quum ad Dium per litora cum equi-tibus vagaretur rex, et ab duodecim millibus propeclamorem et strepitum pugnantium audiret, nec au-xit copias integros fessis summittendo, neque ipse,quod plurimum intererat, certamini affuit: quumRomanus imperator, maior sexaginta annis, et prae-gravis corpore, omnia militaria munera ipse impigreobiret. Egregie ad ultimum in audacter commissoperseveravit: et, Popillio relicto in custodia iugi,per invia transgressus, praemissis, qui repurgarentiter, Attalum et Misagenem, cum suae gentis utrum-que auxiliaribus, praesidio esse saltum aperientibusiubet: ipse, equites impedimentaque prae se habens,cum legionibus agmen cogit.

V. Inenarrabilis labor descendentibus cum ruinaiumentorum sarcinarumque. Progressis vixdum quat-tuor ntillia passuum nihil optabilius esse, quam red-ire, qua venerant, si possent. Hostilem prope tu-multum agmini elephanti praebebant: qui, ubi adinvia venerant, deiectis rectoribus, cum horrendostridore pavorem ingentem, equis maxime, incutie-bant, donec traducendi eos ratio inita est. Per pro-clive, sumpto fastigio,longi duo validi tSseres ex in-feriore parte in terra defigebantur, distantes inter sePaullo plus, quam quanta belluae latitudo est. Incos, transverso incumbentes tigno, ad tricenos longipedes, ut pons esset, iniungehantiir: humusque in-super iniieiehatur. Modico deinde infra intervallosimilis alter pons: dein tertius, et plures ex ordine,qua rupes abscisae erant, fiebant. Solido procedebatelephantus in pontem: cuius priusquam in extremumprocederet, succisis asseribus collapsus pons usque

R 2