250
T. LIVII [ET. C. 585. A. C. ifig.]
iniuriae defensis. Audito successoris adventu, quumarma, viros, equos cum cura inspexisset,ornato exer-citu obvium venienti consuli processit. Et primuseorum congressus ex dignitate ipsorum ac Humaninominis, et in rebus deinde gerendis *. Proconsulenim ad exercitum * *. Paucis post diebus consulconcionem apud milites habuit. Orsus a parricidioPersei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem,adiecit,posf scelere partum regnum, veneficia, caedes,latrocinio nefando petitum Eumenem, iniurias in po-pulum Romanum, direptiones sociarum urbium conira foedus, ea omnia quam diis quoque invisa essent,sensurum in exitu rerum suarum. Favere enim pie-tati fideique deos, per quae populus Romanus ad tan-tum fastigii venerit. Vires deinde populi Romani,iam terrarum orbem complectentis, cum viribus Ma-cedoniae , exercitus cum exercitibus comparavit.Quanto maiores Philippi Anliochique opes non maio-ribus copiis fractas esse?
11. Huius generis adhortatione accensis militumanimis, consultare de summa gerendi belli coepit,lio et C. Marcius praetor a Chalcide, classe accepta,venit. Placuit, non ultra morando in Thessalia tem-pus terere, sed movere extemplo castra, atque per-gere inde in Macedoniam; et praetorem dare ope-ram, ut eodem tempore classis quoque invehatur ho-stium litoribus. Praetore dimisso,consul,menstruumiusso milite seeum ferre, profectus decimo post die,quam exercitum acceperat, castra movit: et, uniusdiei progressus iter, convocatis itinerum ducibus,quum, exponerent in consilio, iussisset, qua quisqueducturus esset; summotis iis, quam potissimum pe-teret, retulit ad consilium. Aliis per Pythium place-bat via: aliis perCambunios montes,qua priore annoduxerat Hostilius consul: aliis praeter Ascuridempaludem. Restabat aliquantum viae communis: ita-