Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
242
Einzelbild herunterladen
 

242

f

T. LIVII [U. C. 583. A. C. i6g.]

tis per ambitionem esse: culpam eius rei consulem in \tribunos militum, contra illos in consulem conferre. ]Ignominiam, Claudii temeritate acceptam, elevare Ieos Patres acceperunt, qui perpaucos Italici generis, fjet magna ex parte tumultuario delectu conscriptos |jibi milites amissos referebant. Consules designati, Tubi primum magistratum inissent, de Macedonia re- fferre ad senatum iussi: destinataeque provinciae iissunt Italia et Macedonia. Hoc anno intercalatumest: tertio die post Terminalia Kalendae intercala-res fuere. Sacerdotes intra eum annum mortui, L.Flamininus ** pontifices duo decesserunt, L. FuriusPhilus et C. Livius Salinator. In locum Furii T.Manlium Torquatum,in LiviiM.Servilium pontificeslegerunt.

XII. [14.] Principio insequentis anni quum con-sules novi Q. Marcius et Cn. Servilius de provinciis tretulissent, primo quoque tempore aut comparare ueos inter se Italiam et Macedoniam, aut sortiri pia- Icuit: priusquam id sors cerneret, in incertum, nequid gratia momenti faceret, in utramque provin-ciam, quod res desideraret supplementi, decerni. InMacedoniam peditum Romanorum sex millia, socio-rum nominis Latini sex millia: equites Romanos du-centos quinquaginta, socios trecentos. Veteres mi-lites dimitti, ita ut in singulas Romanas legiones nepl-us sena millia peditum, treceni equites essent. Al-teri consuli nullus certus finitus numerus civium Ro-manorum, quem in supplementum legeret. Id modofinitum, ut duas legiones scriberet, quae quina milliapeditum et ducenos haberent, equites trecenos. La- |,tinorum maior, quam collegae, decretus numerus: ;peditum decem millia et sexcenti equites. Quattuor ;praeterea legiones scribi iussae, quae, si quo opusesset, educerentur. Tribunos his, non permissum,ut consules facerent: pcpulus creavit. Sociis no-