Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
241
Einzelbild herunterladen
 

i Lib. XLIII. Cap. 10.11. [XJ.C.S 82 . A.C. 170 .] 241

Homani possent. Itaque fugientes plures, quam pu-igimntes, interempti sunt: vix (luo millia hominum! cum ipso legato in castra perfugerunt. Quo longiusiter in castra erat, eo plures fessos consectandi hosti-bus copia fuit. Ne moratus quidem in castris Appius,ut suos dissipatos fuga colligeret, (quae res palatisper agros saluti fuisset) ad Lychnidum protinus reli-quias cladis reduxit.

XI. [13.] Haec et alia, haud prospere in Mace-donia gesta, ex Sex. Digitio tribuno militum, qui sa-crificii causa Romam venerat, sunt audita. Propterquae veriti Patres, ne qua maior ignominia accipere-tur, legatos in Macedoniam, M. Fulvium Flaccum, etDI. Caninium Rebilum, miserunt, qui comperta, quaeagerentur, referrent: et ut A. Hostilius consul comi-tia consulibus subrogandis ita ediceret, uti menseJanuario comitia haberi possent, et ut primo quoquetempore in urbem rediret. Interim M. Raecio prae-tori mandatum, ut edicto senatores omnes ex totaItalia, nisi qui reipublicae causa abessent, Romamrevocaret: qui Romae essent, ne quis ultra mille pas-suum ab Roma abesset. Ea, uti senatus censuit, suntfacta. Comitia consularia ante diem quintum Kalen-das Februarias fuere. Creati consules sunt Q. Mar-cius Philippus iterum et C 11 . Servilius Caepio. Postdiem tertium praetores sunt facti, C. Decimius, M.Claudius Marcellus, C. Sulpicius Gallus, C. MarciusFigulus, Ser.Cornelius Lentulus, P. Fonteius Capito.Designatis praetoribus praeter duas urbanas, quat-tuor provinciae sunt decretae; Hispania, ct Sardinia,et Sicilia, ct classis. Legati ex Macedonia, exactoadmodum mense Februario , redierunt. Hi, quasres ea aestate prospere gessisset rex Perseus, refe-rebant, quantusque timor socios populi Romani ce-pisset, tot urbibus in potestatem regis redactis. Ex-ercitum.consuKs infrequentem commeatibus vulgo da-T. Liv. Tom. V. Q,