I,ib. XLIII. Gap. 12.13. [C.C.583. A.C. 1 G 9 .] 243
minis Latini sexdecim millia peditum, et mille equi-tes imperati. Hunc exercitum parari tantum placuit,ut exiret, si quo res posceret. Macedonia maximecuram praebebat. In classem mille socii navales ci-ves Romani libertini ordinis, ex Italia quingenti scri-bi iussi; totidem ut ex Sicilia scriberentur: et, cuiea provincia evenisset, mandatum,ut eos in Macedo-niam, ubicunque classis esset, deportandos curaret.In Hispaniam tria millia peditum Romanorum insupplementum, trecenti equites decreti. Finitus ibiquoque in legiones militum numerus, peditum quinamillia duceni, et treceni equites. Kt sociis imperarepraetor, cui Hispania obvenisset, iussus quattuormillia peditum, et trecentos equites.
XIII. [15.] Non sum nescius, ab eadem negligen-tia, qua nihil deos portendere vulgo nunc credant,neque nuntiari admodum nulla prodigia in publicum,neque in annales referri. Ceterum et mihi, vetustasres scribenti, nescio quo pacto, antiquus fit animus;et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi vi-ri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis ha-bere, quae in meos annales referam. Anagnia duoprodigia eo anno sunt nuntiata; facem in coelo con-spectam, et bovem feminam locutam publice ali.Minturnis quoque per eos dies coeli ardentis speciesaffulserat. Reate imbri lapidavit. Cumis in arceApollo triduum ac tres noctes lacrimavit. In urbeRomana duo aeditui nuntiarunt, alter, in aede For-tunae anguem iubatum a compluribus visum esse:alter, in aede Primigeniae Fortunae, quae in colleest, duo diversa prodigia; palmam in area enatam,et sanguine interdia pluisse. Duo non suscepta pro-digia sunt, alterum, quod in privato loco factum es-set, palmam enatam in impluvio suo T. Marcius Fi-gulus nuntiabat: alterum, quod in loco peregrino,Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi
Q 2