Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
212
Einzelbild herunterladen
 

212

f. LIVII [IT. C. 5 Si. A. C. 171.]

telorumque missilium ingentem vim praeparatam,bellicumquc aliud instrumentum veherent. Profectusinde toto exercitu, Eordaeam petens, ad Bcgorritem,quem vocant, lacum positis castris, piostero die inElimeam ad Haliacmona fluvium processit. Deindesaltu angusto superatis montibus, quos Cambuniosvocant, descendit ad (Tripolim vocant) Azorum,Pythium, et Dolichen incolentes. Haec tria oppidapaullisper cunctata, quia obsides Larissaeis dede-rant, victa tamen praesenti metu, in deditionemconcesserunt. Benigne his appellatis, haud dubiusPerrhaebos quoque idem-facturos, urbem, nihil cun-ctatis, qui incolebant, primo adventu recipit. Cyre-tias oppugnare coactus, primo etiam die acri con-cursu ad portas armatorum est repulsus: posterodie omnibus copiis adortus, in deditionem umnesante noctem accepit.

LIV. Mylae, proximum oppidum, ita munitum,ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferocioresfaceret, non portas claudere regi satis habuerunt,sed probris quoque in ipsum Macedonasque procaci-bus iaculati sunt. Quaeres, quum infestiorem ho-stem ad oppugnandum fecisset, ipsos desperationeveniae ad tuendos sese acrius accendit. Itaque pertriduum ingentibus utrimque animis et oppugnataesunt, et defensae. Multitudo Macedonum ad sub-eundum in vicem proelium haud difficulter succede-bat: oppidanos, diem, noctem eosdem tuentes moe-nia, non vulnera modo, sed etiam vigiliae et conti-nens labor conficiebat. Quarto die, quum scalae un-dique ad muros erigerentur, et porta vi maiore op-pugnaretur, oppidani depulsi muris ad portam tuen-dam concurrunt, eruptionemque repentinam in hostesfaciunt. Quae quum irae magis inronsultae, quamverae fiduciae virium esset,pauci et fessi ab integrispulsi terga dederunt; fugientesque per patentem