Lie. XLII. Cap. 54. 55. [U.C.581.A.C.I71.] 213
portam hostes aeceperunt. Ita capta urbs ac direptuest: libera quoque corpora, quae caedibus superfue-runt, venundata. Diruto magna ex parte et incensooppido profectus, ad Phalannam castra movit: indepostero die Gyrtonem pervenit. Quo quum T. Mi-nucium Rufum et Hippiam, Thessalorum praetorem,cum praesidio intrasse accepisset, ne tentata quidemoppugnatione, praetergressus, Elatiam et Gonnum,perculsis inopinato adventu oppidanis,recepit. Utra-que oppida in faucibus sunt, qua Tempe adeunt; ma-gis Gonnus. Itaque et firmiore id praesidio tutumequitum peditumque, ad hoc fossa triplici ae vallomunitum, reliquit. Ipse, ad Sycurium progressus,opperiri ibi hostium adventum statuit: simul et fru-mentari passim exercitum iubet in subiecto hostiumagro. Namque Sycurium est sub radicibus Ossaemontis. Qua in meridiem vergit, subicctos habetThessaliae campos : ab tergo Macedoniam atqueMagnesiam. Ad has opportunitates accedit summasalubritas et copia, pluribus circumiectis fontibus,perennium aquarum.
LV. Consul Romanus, per eosdem dies Thessa-liam cum exercitu petens, iter expeditum primo perEpirum habuit: deinde, postquam in Athamaniam esttransgressus, asperi ac prope invii soli, cum ingentidifficultate parvis itineribus aegre Gomphos perve-nit: cui si, vexatis hominibus equisque, tironem exer-citum ducenti acie instructa et loco suo et temporeobstitisset rex, ne Romani quidem abnuunt, magnasua cum clade fuisse pugnaturos. Postquam Gom-phos sine certamine ventum est, praeter gaudiumpericulosi saltus superati, contemptus quoque ho-stium, adeo ignorantium opportunitates suas, acces-sit. Sacrificio rite perfecto, consul, ct frumento datomilitibus, paucos ad requiem iumentorum hominum-que moratus dies, quum audiret vagari Macedonas