Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
211
Einzelbild herunterladen
 

L m. XL1!. Cap. 52. 53. [D.C.SSi.A.C. 171 .] 211

artibus militiae, tot subacti atjuc durati bellis. Au-xilia Romanis Lydos, et Phrygas , et Xumidas esse:sibi Thracas, Gallosque, ferocissimas gentium. Armaillos liabere ea, quae sibi quisque paraverit paupermiles: Macedonas prompta ex regio apparatu, pertot annos patris sui cura et impensa facta. Commea-tum illis quum procul, tum omnibus sub casibus mari-timis fore: se et pecuniam et frumentum, praeter re-ditus metallorum, in decem annos seposuisse. Omnia,quae deorum indulgentia, quae regia cura praepa-randa fuerant, plena cumulalaque habere Macedonas:animum habendum esse , quem habuerint maiores eo-rum; qui, Europa omni domita, transgressi in Asiam,incognitum famae aperuerint armis orbem terrarum:nec ante vincere desierint, quam Rubro mari inclusis ,quod vincerent, defuerit. At, hercule, nunc non daultimis Indiae oris, sed de ipsius Macedoniae posses,-sione certamen fortunam indixisse. Cum patre suvgerentes bellum Romanos speciosum Graeciae liberan-dae tulisse titulum: nunc propalam Macedoniam inservitutem petere, ne 'rex vicinus imperio sit Romano,ne gens bello nobilis arma habeat. Haec enim tra-denda superbis dominis esse cum rege regnoque, si ab-sistere bello, et facere imperata velint.

L1II. Quum per omnem orationem satis frequentiassensu succlamatum esset; tum. vero ea vociferatio,simul indignantium minitantiumque, partim iuben-tium bonum animum habere regem, exorta est, utfinem dicendi faceret. Tantum iussis ad iter parare,(iam enim dici movere castra ab Nymphaeo llomanos)concione dimissa, ad audiendas legationes civitatiumMacedoniae se contulit. Venerant autem ad pecu-nias, pro facultatibus quaeque suis, et frumentumpollicendum ad bellum. Omnibus gratiae actae, re-missum omnibus; satis regios apparatus ad ea dictumsufficere: vehicula tantum imperata, ut tormenta,

O 2