Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
210
Einzelbild herunterladen
 

210

T. LI VII [U. C. 58i.

A. C,

lyi.J

lia. Venerat eodem Cotys, Seutliae filius, rex gentisOdrysarum, cum mille delectis equitibus, pari fermepeditum numero. Ita summa totius exercitus trigintanovem millia peditum erant, quattuor equitum. Sa-tis constabat, secundum eum exercitum, quem Ma-gnus Alexander in Asiam traiecit, nunquam ulliusMacedonum regis copias tantas fuisse.

L1I. Sextus et vicesimus annus agebatur, ex quopetenti Philippo data pax erat. Per id omne tempusquieta Macedonia et progeniem ediderat, cuius ma-gna pars matura militiae esset, et levibus bellis Thra-cum accolarum, quae exercerent magis, quam fati-garent, sub assidua tamen militia fuerat: et diu me-ditatum Philippo primo, deinde et Persi, Romanumbellum, omnia ut instructa parataque essent, effece-rat. Mota parumper acies, (non iusto decursu tamen)ne stetisse tantum in armis viderentur: armatosque,sicut erant, ad concionem vocavit. Ipse constitit intribunali, circa se habens filios duos: quorum maiorPhilippus, natura frater, adoptione filius; minor,quem Alexandrum vocabant,naturalis erat. Cohorta-tus est milites ad bellum: iniuriam populi Romaniin patrem seque commemoravit: Illum, omnibus in-dignitatibus compulsum ad rebellandum, inter appa-ratum belli fato oppressum: ad se simul legatos, simulmilites ad occupandas Graeciae urbes snissos. Fallacideinde colloquio per speciem reconciliandae pacis ex-tractam hiemem, ut tempus ad comparandum haberent.Consulem nunc venire cum duabus legionibus lioma-nis, quae* * trecenos equites habeant', et pari fermenumero sociorum peditum equitumque. Eout accedantregum auxilia Eumenis et Masinissae,non plus septemmillia peditum, duo equitum futura. Auditis hostiumcopiis, respicerent suum ipsi exercitum: quantum nu-mero, quantum genere militum praestarent tironibus,raptim ad id bellum conscriptis, ipsi, a pueris eruditi