Lib.XLII. Cap.48-50. [U.C.58i.A.C.i 7I .] 207
etus est. Seni per quidem ea res cum magna dignitateac maiestate geritur: praecipue tamen convertit ocu-los animosque , quum ad magnum nobilemquc, autvirtute aut fortuna, hostem, euntem consulem pro-sequuntur. Contrahit enim non o ilici i modo cura,sed etiam studium spectaculi, ut videant ducem suum,cuius imperio consilioque summam rempublicamtuendam permiserunt. Subit deinde cogitatio ani-mum, qui belli casus, quam incertus fortunae even-tus, communisque iUars belli sit: adversa, secunda,quaeque inscitia et temeritate ducum clades saepeacciderint; quae contra bona prudentia et virtus at-tulerit. Quem scire mortalium, utrius mentis, utriusfortunae consulem ad bellum mittant ? triumphan-temne mox cum exercitu victore scandentem in Ca-pitolium ad eosdem deos, a quibus proliciscatur, vi-suri, an hostibus eam praebituri laetitiam sint! Persiautem regi, adversus quem ibatur, famam et belloclara Macedonum gens, et Philippus pater, intermulta prospere gesta Itomano etiam nobilitatus bel-lo, praebebat; tum ipsius Persei nunquam, ex quoregnum accepisset, desitum belli exspectatione cele-brari nomen. Cum his cogitationibus omnium ordi-num homines proficiscentem consulem prosecuti sunt.Duo consulares tribuni militum cum eo missi, C.Claudius, Q. Mucius; et tres illustres iuvenes, P.Lentulus, et duo Manlii Acidini: alter M. Manlii, al-ter L. Manlii filius erat. Cum iis consul Jlrundisiumad exercitum, atque inde, cum omnibus copii3 trans-vectus , ad Nymphaepm in Apolloniatium agro po-suit castra.
L. Paucos ante dies Perseus, postquam legati, abRoma regressi, praeciderant spem pacis, consiliumhabuit. Ibi aliquamdiu diversis sententiis certatumest. Erant, quibus vel stipendium pendendum, si in-iuugeretur, vel agri parte cedendum, si multarent;