200
T. LIVII [U. C. 58 i. A.C. 171.3
Italici generis dati, ut Thebis daret operam, ut in po-testate Boeotia esset.
XLV1IJ. Ilis praeparatis, quanquam ad bellumconsilia erant destinata, senatum tamen praeberi le-gatis placuit. Eadem fere, quae in colloquio ab regedicta erant, relata ab legatis. Insidiarum Eumenifactarum crimen, et maxima cura, et minime tamenprobabiliter, (manifesta enim res erat) defensum.Cetera deprecatio erat: sed non iis animis audieban-tur, qui aut doceri, aut flecti possent. Denuntiatum,extemplo moenibus urbis liomae, Italia intra trigesi-mum diem excederent. 1’. Licinio deinde consuli,cui Macedonia provincia obvenerat, denuntiatu n, utexercitui diem primam quamque diceret ad conve-niendum. C. Lucretius praetor, cui classis provinciaerat, cum quadraginta quinqueremibus ab urbe pro-fectus: nam ex refectis navibus alias in alium usumretineri ad urbem placuit. Praemissus a praetoreest frater M. Lucretius cum quinqueremi una: ius-susque, ab sociis ex foedere acceptis navibus, ad Ce-phalleniam classi occurrere. Ab Rheginis triremiuna, ab Locris duabus, ab Uritibus quattuor, praeteroram Italiae supervectus Calabriae extremum pro-montorium in Ionio mari, Dyrrhachium traiicit. Ibidecem ipsorum Dyrrhachinorum, duodecim Issaeo-rum, quinquaginta quattuor Gentii regis lembos na-ctus, simulans se credere, eos in usum Romanorumcomparatos esse, omnibus abductis, die tertio Corcy-ram, inde protinus in Cephalleniam traiicit. C. Lu-cretius praetor ab Neapoli profectus, superato freto,die quinto in Cephalleniam transmisit. Ibi stetitclassis, simul opperiens, ut terrestres copiae traiice-rentur, simul, ut onerariae, ex agmine suo per altumdissipatae, consequerentur.
XL1X. Per hos forte dies P. Licinius consul, vo-tis in Capitolio nuncupatis, paludatus ab urbe profe