| Lm.XLII. Cap. 43. [0’.C.58i.A.C. 171 .] 201
I fuit mittendi Romam legatos, quum-experiendaI omnia ad ultimum, nec praetermittendam spem ul-' iam consuisset. Reliqua consultatio erat, quonammodo tutum iter legatis esset. Ad id quum necessa-ria petitio indutiarum videretur, cuperetque Marcius,neque aliud colloquio petissct,gravate et in magnamgratiam petentis concessit. Nihil enim satis para-1 tum ad bellum in praesentia habebant Romani, non1 exercitum, non ducem: quum Perseus, ni spes vana
I pacis occaecasset consilia, omnia praeparata atqueinstructa haberet, et suo maxime tempore atquo| alieno hostibus incipere bellum posset. Ab hoc col-
| loquio, fide indutiarum interposita, legati Romani
; inlloeotiam comparati sunt, ibi iam motus coeperatI esse, discedentibus a societate communis conciliiBoeotorum quibusdam populis, ex quo renuntiatumerat, respondisse legatos, appariturum,quibus popu-, lis proprie societatem cum rege iungi displicuisset.Primi a Chaeronea legati, deinde a Thebis, in ipsoitinere occurrerunt, allirmantes non interfuisse se,quo societas ea decreta esset, concilio: quos legati,nullo in praesentia responso dato, Chalcidem se se-qui iusscrunt. Thebis magna contentio orta erat exalio certamine. Comitiis praetoriis Boeotorum victapars, iniuriam persequens, coacta multitudine decre-tum fecit Thebis, ne Boeotarchae urbibus reciperen-, tur. Exsules Thespias universi concesserunt: indef (recepti enim sino cunctatione erant) Thebas, iammutatis animis, revocati decretum faciunt, ut duode-cim, qui privati coetum et concilium habuissent, ex-1 silio multarentur. Novus deinde praetor (Ismenias1 is erat, vir nobilis ac potens) capitalis pernae absen-1 tes eos decreto damnat. Chalcidem fugerant: indead Romanos Earissam profecti, causam cum Perseosocietatis in Ismeniam contulerant: ex contentioneortum certamen. Utriusque tamen partis legati ad