Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
200
Einzelbild herunterladen
 

200

T. LIVII [U.C. 581 . A. C. 171.]

causa escendi. Et his, criminis augendi causa, emexercitu me isse adiicitur. Scilicet, ut, quod nunc cosfacere queror, urbes occuparem, arcibus imponerempraesidia. Vocale in concilium Graeciae civitates,per quas iter feci; queratur unusquilibel militis meiiniuriam; non recusabo, quin, simulato sacrificia,aliud petisse videar. Aetolis et Byzantiis praesidiajnisimus , et cum Boeotis amicitiam fecimus. Haec,qualiacunque sunt,per legatos meos non solum indica-ta, sed etiam excusata sunt saepe in senatu vestro:ubi aliquos ego disceptatores, non tam aequos, quamte, Q. Marci, paternum amicum et hospitem, habebam.Sed nondum Romam accusator Eumenes venerat; ijuicalumniando omnia detorquendo que suspecta et invisaefficeret, et persuadere vobis conaretur, non posseGraeciam in libertate esse, et vestro munere frux,quoad regnum Macedoniae incolume esset. Circuma-getur hic orbis: erit mox, qui arguat, nequicquamAntiochum ultra iuga Tauri emotum: graviorem mul-to Asiae, quam Antiochus fuerit, Eumenem esse: necconquiescere socios vestros posse, quoad regia Perga-mi sit: eam arcem supra capita finitimarum civita-tium impositam. Ego haec, Q. Marci ct A. Atili, quaeaut a vobis obiecla, aut purgata a me sunt, talia essescio, ut aures, ut animi audientium sint: nec tam re-ferre, quid ego, aut qua mente fecerim, quam quomo-do id vos factum accipiatis. Conscius mihi sum, nihilme scientem deliquisse: et, si quid fecerim impruden-tia lapsus, corrigi me et emendari castigatione hacposse. JSi/til certe insanabile, nec quod bello ct armispersequendum esse censeatis, commisi: aut frustraclementiae gravilalisque vestrae fama vulgata pergentes est, si talibus de causis, quae vix querela et ex-postulatione dignae sunt, arma capitis, et regibus so-ciis bella inferiis.

XIJII. Haec dicenti cum assensu Marcius auctor