2'S2 T. Ei Vll [U. C. 58i. A. C. 171 .J
Romanos venerunt, et exsules accusatoresque Ismo.niac, et Ismenias ipse.
XL1V. Chalcidem ut ventum est, aliarum civita-tium principes, id quod maxime gratum erat Roma-nis, suo quique proprio decreto regiam societatemaspernati, Romanis se adiungebant: Ismenias gen-tem Boeotorum in fidem Romanorum permitti ae-quum censebat. Inde certamine orto, nisi in tribunallegatorum perfugisset, haud multum abfuit, quin abexsulibus fautoribusque eorum interficeretur. The-bae quoque ipsae, quod Boeotiae caput est, in magnotumultu erant, aliis ad regem trahentibus civitatem,aliis ad Romanos. Et turba Coronaeorum Haliarlio-rumque convenerat ad defendendum decretum regiaesocietatis. Sed constantia principum, docentiumcladibus Philippi Antiochique, quanta esset vis ctfortuna imperii Romani, victa eadem multitudo et,ut tolleretur regia societas, decrevit, ct eos, qui au-ctores paciscendae amicitiae fuerant, ad satisfacien-dum legatis Chalcidem misit, fideique legatorumcommendari civitatem iussit. Thebanos Marcius ctAtilius laeti audierunt, auctoresque et his, ct separa-tim singulis fuerunt ad renovandam amicitiam mit-tendi Romam legatos. Ante omnia exsules restituiiusserunt, et auctores regiae societatis decreto suodamnarunt. Ita, quod maxime volebant, discussoBoeotico concilio,Peloponnesum proficiscuntur, Ser.Cornelio Chalcidem arcessito. Argis praebitum estiis concilium: ubi nihil aliud a gente Achaeorumpetierunt, quam ut mille milites darent. Id praesi-dium ad Chalcidem tuendam, dum Romanus exerci-tus in Graeciam traiicerctur, missum est. Marciuset Atilius, peractis , quae agenda in Graecia erant,principio hiemis Romam redierunt.
XLY. Inde legatio sub idem tempus in Asiam etcircum insulas missa. Tres erant legati, Ti. Clau-