Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
197
Einzelbild herunterladen
 

Lm. XL11. Cap. 39.40. [U.C.58i.A. C. 171 .] 197

Irenire iubebant, vel, si tantum agmen traduceret,obsides daret, nihil fraudis fore in colloquio. Hip-piam et 1antauchum, quos et legatos miserat, princi-pes amicorum,obsides dedit. Nectam in pignus fideiobsides desiderati erant, quam ut appareret sociis,nequaquam ex dignitate pari congredi regem cum le-gatis. Salutatio non tanquam hostium, sed hospita-lis ac benigna fuit; positisque sedibus consederunt.

XL. Quum paullispcr silentium fuisset: Exspe-ctari, nos, inquit Marcius, arbitror, ut respondeamusliteris tuis, quas Corcyram misisti; in quibus quaeris,quid ita legali cum militibus venerimus, et praesidiatu singulas urbes dimittamus? Ad hanc interrogatio-nem luam et non respondere vereor, ne superbum sit,et vera respondere, ne nimis acerbum audienti tibi vi-deatur. Sed quum aut verbis castigandus, aut armissit, qui foedus rumpit; sicut bellum adversus te alii,quam mihi, mandatum malim, ita orationis acerbita-tem adversus hospitem, utcunque est, subibo: sicutmedici,quum salutis causa tristiora remedia adhibent.Ex quo regnum adeptus es, unam rem te, quae facien-da fuerit, senatus fecisse censet; qiwd legatos Ro-mam ad renovandum***indicat potius, quam, quumrenovatum esset, violandum. Abrupolim, socium at-que amicum populi Romani, regno expulisti. Arthe-tauri interfeci ores, ut caede {ne quid ultra dicam) lac-tatum appareret, recepisti, qui omnium Illyriorumfidissimum Romano nomini regulum occiderant. PerThessaliam et Maliensem agrum cum exercitu contrafoedus Delphos isti: Byzantiis item contra foedusmisisti auxilia. Cum Boeotis, sociis nostris, secretamtibi ipsi societatem, quam non licebat, iureiurando pe-pigisti. Thebanos legatos, Euersam et CaUicritum,venientes a nobis, quaerere malo, quis interfecerit,quam arguere. In Aetolia bellum intestinum et cae-des principuuiper quos, nisi per tuos, factae videri