196
T. LIVII [U.C. 58 i. A. C. 171.]
rara essent. Hac mutua commemoratione meritorumaccensi animi multitudinis ad omnia decernenda,!quae Romani vellent. Secundum hoc concilium lo |gati a Perseo rege venerunt, privati maxime huspitii|fiducia, quod ei paternum cum Marcio erat. Ab huiusnecessitudinis commemoratione orsi, petierunt Ie-1gati, in colloquium veniendi regi potestatem faceret.Marcius, El se ita a patre suo accepisse, dixit, amici-tiam hospiliumque cum Philippo fuisse: minime im -1memorem necessitudinis eius legationem eam susce-pisse. Colloquium, si salis commode valeret , non fuis-se se dilaturum: nunc, ubi primum posset, ad Peneumflamen, qua transitus ab Homolio Dium esset, prae-missis, qui nuntiarent regi, venturos.
XXXIX. Kt tum quidem ab Dio Perseus in inte-riora regni recipit se , levi aura spei obiecta, quodMarcius ipsius causa suscepisse se legationem dixis-set. Post dies paucos ad constitutum locum vene- jrunt. Magnus comitatus fuit regius, quum amico- 'rui)), tum satellitum turba stipante. Non minoieagmine legati venerunt, et ab Larissa multis prose-quentibus, et legationibus civitatium, quae convene-rant Larissam, et renuntiare domum certa, quae an-dissent, volebant. Inerat cura insita mortalibus vi-dendi congredientes nobilem regem, et populi prin-cipis terrarum omnium legatos. Postquam in conspectu steterunt, dirimente amne, pauliisper inter- Jnuntiando cunctatio fuit, utri transgrederentur. Ali-quid illi regiae maiestati, aliquid iii populi Romaninomini, quum praesertim Perseus petisset colloquium,existimabant deberi, loco etiam Marcius cunctantesmovit. Minor, inquit, ad maiorem, el (quod Philippoipsi cognomen erat) filius ad patrem transeat. Facilepersuasum id regi est. Aliud deinde ambigebatur,cum quam multis transiret. Rex, cum omni comita-tu transire, aequum censebat: legati vel cum tribus